Psalmorum 109:4
Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. + 109.4 Juravit Dominus. CASS. Tertio agit propheta de humanitate Christi, etc., usque ad hinc constat transire victimas secundum ordinem Aaron. Non pœnitebit eum: tu es sacerdos, in æternum. AUG. In Deum nulla cadit pœnitentia: scit enim quid agat, nec mutat consilium, sed verbo pœnitentiæ mutatio rerum aliter quam sperabat evenientium significatur. Quomodo enim cum aliquid pœnitet te fecisse, doles factum quod fecisti. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For my love they are my adversaries: but I give myself unto prayer.
In Context
Cross References
2 Samuel 15:31Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom: dixitque David: Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel.
Psalms 35:7Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, + 35.7 Judicia tua. AUG. Quod horum misereris, hos excæcas; nulli sunt penitus scrutabilia: tamen utrosque salvas, hos corporaliter tantum, illos et spiritualiter, in quo magna misericordia. 1
Daniel 6:10Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.
Luke 23:34Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. + 23.34 Jesus autem, etc. Quia Lucas Christi sacerdotium scribere disposuit, recte Dominus apud Deum pro persecutoribus jure sacerdotis intercedit, et latroni confitenti paradisum pandit, nec frustra orat, sed pro eis qui post passionem ejus crediderunt, impetrat. Non pro eis orat, qui per invidiam et superbiam Filium Dei intellexerunt, negant et crucifigunt, sed pro eis qui zelam Dei habentes, sed non secundum scientiam, nescierunt quid fecerunt. Dividentes. De his Joannes latius. Quadripartita vestis significat Ecclesiam toto orbe, quæ quatuor partibus constat, diffusam, omnibus partibus æqualiter, id est, concorditer distributam. Tunica sortita, omnium partium significat unitatem, quæ charitatis vinculo continetur. Sortes. In sorte Dei gratia commendata est. Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personæ cujusquam vel meritis, sed occulto Dei judicio creditur.