Psalmorum 109:7
De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput.] + 109.7 De torrente. CASS. De transitoria passione et turbulenta. In via, qua itur ad aliam mansionem. Exaltabit caput. Unde: Propter hoc exaltavit illum, et dedit Deus illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus est in gloria Dei Patris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When he shall be judged, let him be condemned: and let his prayer become sin.
In Context
Cross References
2 Samuel 15:7Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron. + 15.7 Post quadraginta autem annos. HIERON., quæst. in Reg., tom. 3. Quadragesimus annus agebatur ex quo Saul Nobe civitatem subvertit, etc., usque ad Isaac et Jacob.
Proverbs 21:27Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
Isaiah 1:15Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. + 1.15 Manus enim vestræ plenæ sunt sanguine, etc. ID. Prophetarum et tandem Domini eorum, etc., usque ad in oratione dies noctesque invigilant.
Matthew 23:13Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare. + 23.13 Clauditis. Vel malo exemplo, vel mysteria Scripturarum tollendo. Exemplo enim et doctrina eorum qui magistri sunt, alii quidem Christum non recipiunt.
Galatians 3:10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. + 3.10 Quicunque enim, etc. Hoc intelligendum est, non de operibus quæ ad mores pertinent, sed quæ in observationibus illis fiebant. Prodest lex in tabulis scripta: cætera onus sunt, quod probat auctoritate Scripturæ, dicens: Scriptum est. Qui ex operibus legis sunt, maledicti sunt, quia sicut scriptum est a Moyse in Deuteronomio Deut. 21.: Maledictus omnis homo, etc. Quasi: Multa præcepi quæ omnia nullus implere poterit: sed in onus data sunt, et ideo omnes maledicti. In quo innuit desiderandum esse Salvatorem, qui finem ponat his, et liberet non solum ab aliis peccatis, sed a maledicto legis. Cur ergo Galatæ transeunt a gratia ad maledictum?