Psalmorum 11:2
[Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum. + 11.2 Salvum me fac. Revocat autem a falsitatibus sæculi ad eloquia Dei, ubi salus, a perversitate sæculi petit salvari. Quoniam defecit. CASS. Exponit quæ timuit multa: congregans in unum, ut sit major vis. Sanctus. Ibid. Deus, qui ubique præsens, quantum ad homines defecit, qui in eum non credunt. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 18:21Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie.
Psalms 7:10Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus. + 7.10 Scrutans corda. Ibid. Quid quisque cogitet. Renes. Quid quemque delectet; quia finis curæ et cogitationis est delectatio, ad quam nititur pervenire. Opera nostra in dictis et in factis possunt videre homines: sed quo animo fiant, et quo pervenire cupiant, solus videt Deus; qui cum videt cor esse in cœlo, et non delectari in carne, sed in Domino, id est, cum bonæ sunt cogitationes, et earum fines dirigit justum, et non solum dirigit, sed adjuvat justum. 1
Psalms 10:2[In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer? + 10.2 In Domino confido. AUG. De hæreticis qui catholicos in suam volunt convertere pravitatem. Ibid. In Domino confido. Quoad litteram potest legi de passione, et dicit, Christus secundum hominem, ut solet contra terrores Judæorum, In Domino confido. In Domino confido. Cum peccantes volunt sagittare rectos. Quoniam ecce. Ibid. Hi sunt terrores comminantium nobis de peccatoribus, ut ad se quasi justos transeamus. Dicunt enim: Peccatores intenderunt arcum, Scripturas, unde venenatas sagittas mittant, quas in cordis occulto parant. 1
Psalms 21:12ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. + 21.12 Ne discesseris a me, qui jam cœpisti. Tu extraxisti: non vir, ne dubitetur virginis partus, virtute Dei factum est. Spes mea ab uberibus: vera humanitas et magna perfectio; ab uberibus enim facit, quod vix maturus. In te projectus sum, non in peccata hominis. Alii in Adam projiciuntur, ex quo rei. De ventre matris meæ, Deus meus. CASS. Nec conceptio sine Deo, nec in peccato, ut homo; unde Angelus: Spiritus sanctus superveniet in te. 1
Psalms 37:14Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum. + 37.14 Tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. CASS. Ad iniquitatem consulentium non aperiens, etc., usque ad contra dolores corporis rugiebat. 1
Psalms 64:4Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis. + 64.4 Verba iniquorum. CASS. Qua spe hoc oras? quia ad te omnis caro veniet, non solum anima, sed etiam malus homo. Necesse est ut audias. Verba enim iniquorum, diaboli et primitivorum parentum Adæ et Evæ. Prævaluerunt. Id est, in exsilium projecerunt, vel pagani, ritus suos filiis suis suaserunt, sed propitiaberis in hostia Christi. AUG. Verba iniquorum, id est, malos ritus et mores parentum nostrorum qui ut ætate, ita auctoritate præstant pueris secuti sumus. Propitiaberis. AUG. Propitiatio fit per sacrificium, quod sacerdos Christus obtulit. Idem est ergo sacerdos et hostia. 1