Psalmorum 11:5
Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est? + 11.5 Qui dixerunt: linguam nostram. CASS. Jactant se de potestate labiorum, quasi non a Deo acceperint. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD trieth the righteous: but the wicked and him that loveth violence his soul hateth.
In Context
Cross References
Genesis 22:1Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. + 22.1 Quæ postquam, etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Jacobus dicit quod neminem tentat Deus; sed usualiter, tentare, pro eo quod est pro are, dicimus. Jacobus autem dicit de ea tentatione, qua quisque peccato [ Al., peccator] implicatur. Unde I Thess. 1: Ne forte tentaverit vos is qui tentat. Alibi enim scriptum est Deut. 13: Tentat vos Deus vester, ut sciat si diligatis eum, id est, vos scire faciat. Vires enim dilectionis suæ homo ignorat, nisi experimento cognoscat.
Psalms 5:6Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. + 5.6 Neque permanebunt injusti. Qui mala faciunt. Nam odisti qui operantur, non qui operati sunt. 1
Psalms 10:3Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: + 10.3 In obscuro. CASS. In simplici sensu degentes, vel in suis ambiguis sententiis, non quod Scriptura ad hoc valeat, sed quia: 1
Psalms 21:8Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 1
Psalms 139:1In finem. Psalmus David. + 139.1 In finem Psalmus David. ID. Conquestio, gemitus, oratio corporis Christi inter malos constituti, nondum habentis in re, sed in spe bonum, ubi est plena exsultatio. Monet ut contra mala sæculi Deum oremus. 1
Proverbs 6:16[Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: + 6.16 Sex sunt. De eodem quam sit odibilis Deo seminando discordiam insinuat. Detestatur anima. Secundum consuetudinem hominum loquitur, ut eum valde tales odisse significet, unde in Isaia: Solemnitates vestras odivit anima mea Isa. 1..