Psalmorum 110:1
Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. + 110.1 Alleluia. CASS. Primus psalmus per omnes litteras alphabeti, etc., usque ad tertio eosdem redemptos asserit, et Novum Testamentum mansurum, ibi Redemptionem. Confitebor. AUG. Non est hic confessio peccatorum, sed laudis: illa luget, hæc gaudet: illa vulnus medico ostendit, hæc de sanitate gratias agit. In concilio. Non temere, sed ex ratione, scilicet pro æternis, sicut omnes justi. CASS. In concilio justorum. Hic nunquam inter omnes justos ubi sunt misti mali, sed jam videntur in futura societate psallere spe rapti ad superna. In concilio, quod est, quando cum Domino judicant. In congregatione, quando de toto collecti. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD said unto my Lord, Sit thou at my right hand, until I make thine enemies thy footstool.
In Context
Cross References
1 Chronicles 28:2Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad ædificandum, omnia præparavi.
Psalms 8:1In finem, pro torcularibus. Psalmus David. + 8.1 In finem, pro torcularibus, etc. Pro torcularibus, id est, Ecclesiis, etc., usque ad animæ in requiem emanant. 1
Psalms 45:6Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo. + 45.6 Adjuvabit eam. CASS. Vel, vultu, id est, demonstratione auxilii sui, cum adjuvando se indicat. Mane. In ipso boni operis principio; et hoc, diliculo, id est, per illuminationem sancti Spiritus, qui est lux quasi diei. 1
Zechariah 6:13Et ipse exstruet templum Domino: et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo: et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos.
Matthew 26:64Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. + 26.64 Tu dixisti. Marcus: Ego sum: quod idem est: Et est similis contra Pilatum et Caipham responsio, ut a propria sententia condemnentur. Filium hominis. Me in forma quam judicatis exaltatum et habentem nomen quod est super omne nomen.
Mark 16:19Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. + 16.19 In cœlum. AUG. Nota quod aliquando cœlos pluraliter et aliquando cœlum singulariter, etc., usque ad ubi fidelium credulitas plus actibus quam locutionibus eruditur. Et sedet a dextris. BEDA. Et nunc omnia judicans, in fine omnium Judex venturus est. Stephanus autem vidit eum stantem, quia in certamine habuit eum adjutorem.