Psalmorum 110:2
Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus. + 110.2 Magna opera. Hæc est materia et causa confessionis. Magna sunt opera Domini, quod de impio facit pium. Exquisita. AUG., CASS. Cui nihil simile, dum sinit diabolum sævire, etc., usque ad non: Justitia enim ejus manet sæculum sæculi. In omnes voluntates. AUG. Nihil superat voluntatem Dei, qui et si vult, ut non pecces, non tamen prohibet. Si vult parcere pœnitenti, vult et impœnitentem punire; ita de homine semper Deus implet suam voluntatem, quia nihil facit homo, de quo non operetur Deus, quod vult. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD shall send the rod of thy strength out of Zion: rule thou in the midst of thine enemies.
In Context
Cross References
Exodus 8:5Dixitque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Extende manum tuam super fluvios ac super rivos et paludes, et educ ranas super terram Ægypti.
Psalms 72:8Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt. + 72.8 In excelso. AUG. Palam in manifesto: vel, contra Deum blasphemi. 1
Jeremiah 48:17Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus: et universi qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus? + 48.17 Consolamini. Ironice vel ad pœnitentiam provocat, ut per satisfactionem congruam evadant miseriam. Mystice. Sapientes hujus mundi et hæretici, quos Moab significat, si stultitiam non correxerint ad fidem catholicam conversi, veniet illis ruina et vastatio omnibus urbibus eorum, id est, diversis sectis. Quæ enim longe vel prope a veritate distant, lucente Evangelio subvertentur.
Ezekiel 47:1Et convertit me ad portam domus, et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem: facies enim domus respiciebat ad orientem, aquæ autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris.
Micah 4:2et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem.