Psalmorum 110:4
Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. + 110.4 Memoriam fecit. ID. Secundo dicit fideles copioso munere satiatos, promittens adventum Domini, ut hæreditas avide quæratur. AUG. Memoriam fecit mirabilium suorum. Hunc humilians et hunc exaltans, etc., usque ad quid in futura glorificatus accipiet? 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD hath sworn, and will not repent, Thou art a priest for ever after the order of Melchizedek.
In Context
Cross References
Numbers 23:19non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? + 23.19 Dixit ergo, etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad hæc vero a perfectioribus secretius advertenda sunt?
Hebrews 5:6Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. + 5.6 Tu es sacerdos. Sacerdos autem Christus est, non secundum id quod natus est de Patre Deus apud Deum coæternus gignenti: sed propter carnem absumptam, propter victimam, quam obtulit pro nobis. Secundum ordinem Melchisedech, qui non temporalis fuit, Scriptura subticente initium et finem ejus vitæ, in figura Christi qui caret initio et fine. Et sicut ille obtulit in pane et vino et semel, sic et Christus sub specie panis et vini corpus et sanguinem suum discipulis dedit.
Hebrews 6:20ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. + 6.20 Præcursor. Ad hoc Christus præcucurrit, ut nos sequamur. Qui bene dicitur cursor, quia nulla culpa eum impedivit, secundum illud: Exsultavit ut gigas ad currendam viam Psal. 18.. Et alibi: In via peccatorum non stetit Ibid. 1.. Et præcursor, quia ante nos, et pro nobis cucurrit.
Hebrews 7:17Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.
Hebrews 7:28Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum. + 7.28 Lex enim homines constituit, etc. Illi habent necessitatem quotidie offerre, quia infirmi; hic semel seipsum offerens, omnibus sufficit, quia perfectus est.