Psalmorum 110:5
Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui. + 110.5 Escam dedit. CASS. Facit confessionem et magnificentiam, etc., usque ad ut omnia impleantur. Memor erit, etc. AUG. Nec totum dedit, qui pignus dedit, etc., usque ad per compungentes passionis angustias intrant. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The Lord at thy right hand shall strike through kings in the day of his wrath.
In Context
Cross References
Psalms 2:2Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. + 2.2 Reges. Ibid. Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. Ibid. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur. 1
Psalms 16:8A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me + 16.8 Pupillam. Perexigua est, et tamen per eam acies luminis dirigitur, quo lux et tenebræ dijudicantur, sicut per humanitatem Christi divinitas discernens est inter bonos et malos. 1
Psalms 45:4Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum; conturbati sunt montes in fortitudine ejus. + 45.4 Sonuerunt et turbatæ, etc. Contradicentes, gentes: vel Apostoli prædicando. Et turbatæ sunt aquæ eorum. Ad sensum fit relatio, non ad vocem: id est, aquæ maris, scilicet populi, vel doctrinæ eorum, quæ infatuatæ sunt, coruscante doctrina Salvatoris; unde: Absorpti sunt, etc. Et hæc est virga Moysi, quæ devoravit virgas Magorum. 1
Psalms 68:30Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me. + 68.30 Ego sum pauper, etc. CAS. Hic dispensationem incarnationis et sanctitatem propositi exponit, dicens: Quis finis passionis? Dolens. AUG. Hoc secundum caput, pro omnibus dolet: unde: Dolores nostros ipse portavit Isa. 53., quod nullus alius. Ideo dicit: 1
Psalms 110:1Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. + 110.1 Alleluia. CASS. Primus psalmus per omnes litteras alphabeti, etc., usque ad tertio eosdem redemptos asserit, et Novum Testamentum mansurum, ibi Redemptionem. Confitebor. AUG. Non est hic confessio peccatorum, sed laudis: illa luget, hæc gaudet: illa vulnus medico ostendit, hæc de sanitate gratias agit. In concilio. Non temere, sed ex ratione, scilicet pro æternis, sicut omnes justi. CASS. In concilio justorum. Hic nunquam inter omnes justos ubi sunt misti mali, sed jam videntur in futura societate psallere spe rapti ad superna. In concilio, quod est, quando cum Domino judicant. In congregatione, quando de toto collecti. 1
Ezekiel 38:18Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israël, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo.