Psalmorum 110:7
ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium. + 110.7 Ut det illis hæreditatem gentium. ID. Quasi, licet illis det hæreditatem, tamen multa patientur. Opera manuum ejus. ID. Id est, virtutis. Veritas, dum conversis promissa restituit: Judicium, quod impiis minatur. AUG. Veritas, quam sancti martyres tenent, pro qua et judicantur hic; et judicium, quo in futuro judicabunt eos a quibus hic judicantur. ID. Opera manuum ejus veritas et judicium. Teneatur veritas ab his qui judicantur, etc., usque ad hic est hæreditas Novi Testamenti. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He shall drink of the brook in the way: therefore shall he lift up the head.
In Context
Cross References
Judges 15:19Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egressæ sunt ex eo aquæ. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in præsentem diem.
Psalms 3:3multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. + 3.3 Multi dicunt, etc. AUG. Vel hoc dicit unusquisque qui a vitiis et cupiditatibus impugnatur. Dicunt animæ: Non est salus, etc. Coacervatione vitiorum subrepit desperatio sanitatis, quasi vitiis insultantibus animæ; vel etiam diabolis et angelis ejus, per suggestiones. 1
Psalms 102:9Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur. 1
Jeremiah 23:15Propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle: a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram. + 23.15 A prophetis. ID. Utimur enim hoc testimonio, etc., usque ad conantur infamare et ubique blasphemias seminare.
Matthew 20:22Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. + 20.22 Nescitis. Qui sedem gloriæ petitis vel quæritis, quam nondum meruistis, delectat culmen honoris quos nondum exercuit via laboris. Potestis. Et hoc sciebat, quod ejus passionem poterant imitari; sed hoc dicit, ut eo interrogante, et illis respondentibus, omnes audiamus: quia nemo potest cum Christo regnare, nisi passionem ejus sit imitatus.
Luke 24:26Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?