bible.software › Psalmorum › Psalmorum 110 › Psalmorum 110:8
Psalmorum 110:8
Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate. + 110.8 Fidelia omnia mandata. CASS. Quia servant servantes se, non sunt mendacia. Confirmata. Non in cassum missa, ut verba humana: Facta non tantum dicta, in veritate, quia omnia complentur. In æquitate. AUG. Quia omnia cum libra justitiæ. 1
Vulgata (Latina)
In Context
7ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium. + 110.7 Ut det illis hæreditatem gentium. ID. Quasi, licet illis det hæreditatem, tamen multa patientur. Opera manuum ejus. ID. Id est, virtutis. Veritas, dum conversis promissa restituit: Judicium, quod impiis minatur. AUG. Veritas, quam sancti martyres tenent, pro qua et judicantur hic; et judicium, quo in futuro judicabunt eos a quibus hic judicantur. ID. Opera manuum ejus veritas et judicium. Teneatur veritas ab his qui judicantur, etc., usque ad hic est hæreditas Novi Testamenti. 1
9Redemptionem misit populo suo; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus. + 110.9 Redemptionem misit. CASS. Tertio, redemptos asserit, et Testamentum Novum æterna gratia consecratum, vel. Nomen ejus: initium sapientiæ. ID. Id est Filius, qui in humanitate sanctus, potentia deitatis terribilis. Ametur ergo advocatus, timeatur judex, ne sis negligens, ne desperes. Timor Domini. ID. Metus judicii janua est conversionis, si addatur discretio dilectionis. Laudatio ejus manet. Intentio psalmi unde alleluia præscribitur, a laude incœpit, in laude finit, populus fidelis a diabolo liberatus gratias agens, expressit, quid et hic faciendum sit devotis, et in cœlo peragendum, hic quia liberat, ibi quia coronat. 1
Read all of Psalmorum 110
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 110:8