The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 110 › Psalmorum 110:9

Psalmorum 110:9

Redemptionem misit populo suo; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus. + 110.9 Redemptionem misit. CASS. Tertio, redemptos asserit, et Testamentum Novum æterna gratia consecratum, vel. Nomen ejus: initium sapientiæ. ID. Id est Filius, qui in humanitate sanctus, potentia deitatis terribilis. Ametur ergo advocatus, timeatur judex, ne sis negligens, ne desperes. Timor Domini. ID. Metus judicii janua est conversionis, si addatur discretio dilectionis. Laudatio ejus manet. Intentio psalmi unde alleluia præscribitur, a laude incœpit, in laude finit, populus fidelis a diabolo liberatus gratias agens, expressit, quid et hic faciendum sit devotis, et in cœlo peragendum, hic quia liberat, ibi quia coronat. 1

Vulgata (Latina)

In Context

8Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate. + 110.8 Fidelia omnia mandata. CASS. Quia servant servantes se, non sunt mendacia. Confirmata. Non in cassum missa, ut verba humana: Facta non tantum dicta, in veritate, quia omnia complentur. In æquitate. AUG. Quia omnia cum libra justitiæ. 1

10Initium sapientiæ timor Domini; intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio ejus manet in sæculum sæculi.]

Read all of Psalmorum 110

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 110:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 110:8Psalmorum 110Psalmorum 110:10 →