Psalmorum 111:5
Jucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in judicio: + 111.5 Miseretur. ID. Qui dat egentibus, Commodat, qui mutuum præstat, post tantumdem recepturus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He hath given meat unto them that fear him: he will ever be mindful of his covenant.
In Context
6quia in æternum non commovebitur. 1
Cross References
Nehemiah 1:5et dixi: Quæso, Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua:
Psalms 33:19Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. + 33.19 Juxta est Dominus. Liberavit: nam pronus est ad hoc, quia juxta est; vel, est allusio ad clamorem. 1
Psalms 37:3quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. + 37.3 Sagittæ. AUG. Vindictæ quas minabaris Adæ, dicens: In quacumque die comederitis, morte moriemini. Quia comedit, infixæ sunt et nobis; et non ad horam, sed confirmasti, ut sit usque in finem sæculi. AUG., CASS. Quoniam sagittæ. Numerat quæ patitur, etc., usque ad quod leviter potest lædi. 1
Psalms 105:8et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. 1
Isaiah 33:16Iste in excelsis habitabit; munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.
Matthew 6:26Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? + 6.26 Respicite. Hoc ad escam. Sancti merito comparantur avibus, quia cœlum petunt, et quidam ita remoti sunt a mundo, ut jam in terris nil agant, sed sola contemplatione jam in cœlo degunt. De quibus dicitur: Qui sunt hi, qui ut nubes volant? Isa. 60., etc. Hæc exempla non prohibent providentiam ne laboret, sed sollicitudinem, ut tota fiducia vestra sit in Deo, cum et aves sine cura vivant. Et Pater vester. Exaggerat fiduciam filiorum et confirmat: quia si bonitas Patris etiam ad illa se extendit, quanto magis ad filios adoptionis?