Psalmorum 111:9
Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in sæculum sæculi: cornu ejus exaltabitur in gloria. + 111.9 Dispersit. Sperat non timere, quia dispersit. Dedit pauperibus. AUG. Ecce iste emebat quod non videbat, sed ille thesaurum in cœlo servabat, qui esurire et sitire in pauperibus dignatur in terris. Justitia ejus manet in sæculum sæculi. CASS. Sua dedit, et juste et pie vixit, vel, qui dat sua, justitiam operatur. Cornu ejus exaltabitur in gloria. Quia hic humilis, ibi potestatem habebit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8confirmatum est cor ejus; non commovebitur donec despiciat inimicos suos. 1
Cross References
Exodus 15:11Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? + 15.11 Quis similis tui, etc. ORIG., ut supra. Non simulacris gentium comparat Deum, nec dæmonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis. Et ibid.: Deus stetit in synagoga deorum. Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur, similes ei erimus, similitudo hæc non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.
Deuteronomy 15:15Memento quod et ipse servieris in terra Ægypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc præcipio tibi.
2 Samuel 23:5Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet. + 23.5 Nec est. RAB. Qui in lege Domini meditatur die ac nocte, fit tanquam lignum quod plantatum juxta aquas dat fructum suum in tempore suo, et quæcunque faciet prosperabuntur.
Psalms 89:7Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. + 89.7 Defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. AUG. Mortales et passibiles facti, quod tamen morte finire timemus, unde sequitur: Et in furore tuo turbati sumus. Sæculum. Vitam nostram pravam. Vel sæculum posteros. In illuminatione vultus. CASS. Illa teguntur, quæ veniam habent: illuminantur, quæ puniuntur. 1
Psalms 99:5quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.]
Psalms 111:5Jucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in judicio: + 111.5 Miseretur. ID. Qui dat egentibus, Commodat, qui mutuum præstat, post tantumdem recepturus. 1