Psalmorum 112:2
Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum. + 112.2 Sit nomen. CASS. Ecce dixit, qui, et quem laudare debeant, deinde subdit: Quandiu laudandus sit, scilicet semper. Sit nomen Domini: ne ad horam putetis me imperare laudem, etc., usque ad per gentes carnales, per cœlos spirituales. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
His seed shall be mighty upon earth: the generation of the upright shall be blessed.
In Context
Cross References
Genesis 22:17benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
Numbers 7:62et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
Proverbs 11:21Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur. + 11.21 Manus in manu. Qui manum jungit in manu, etc., usque ad unde præmissum est: Abominabile Domino cor pravum.
Proverbs 20:7[Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet. + 20.7 Beatos post se filios relinquet. Non ad litteram, sed exempla ejus sequentes. Unde omnes electi, filii Abrahæ quibus non præsens, sed futura beatitudo promittitur, unde, Rex qui sedit.
Acts 2:39Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. + 2.39 Et omnibus. Hoc ad illud testimonium prophetiæ respicitur, quod ultimum posuit, scilicet Omnis quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit: quod ad Gentium vocationem pertinet specialiter; quæ a filiis Isræl longe factæ, per invocationem nominis Domini salvandæ erant.