The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 112 › Psalmorum 112:3

Psalmorum 112:3

A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. + 112.3 A solis ortu. AUG. Hic dicit quod ubique debeat laudari. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wealth and riches shall be in his house: and his righteousness endureth for ever.

In Context

2Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum. + 112.2 Sit nomen. CASS. Ecce dixit, qui, et quem laudare debeant, deinde subdit: Quandiu laudandus sit, scilicet semper. Sit nomen Domini: ne ad horam putetis me imperare laudem, etc., usque ad per gentes carnales, per cœlos spirituales. 1

4Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus. + 112.4 Super cœlos. ID. Apostolos, per quos regnat in gentibus, et est; ideo ad laudes invito, quia super omnes est regnaturus. 1

Read all of Psalmorum 112

Cross References

Psalms 34:10Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum. + 34.10 Omnia ossa mea dicent. Carnales non habent verbum laudis et confessionis, quia infirma apud te penitus silent; sed fortia, te magnum laudant et tremunt. ID. Omnia ossa. Omnis fortitudo mentis, quia hoc alius dicere nequit, scilicet: o Domine, quis? etc., quasi nullus, quia ipse solus eripuit: Inopem de manu. CASS., AUG. Genus humanum inops, quia mortale; egenum, quia in sudore quærit panem; pauper, quia, de pura sapientia dejectus, tenuem et umbratilem habet rationem. 1

Psalms 111:3Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. + 111.3 Gloria et divitiæ in domo ejus. Id est, in cordis secreto, ubi habitat cum spe vitæ æternæ, ubi divitiæ sanctæ, et gloria æterna reponuntur. Justitia. Hæc est gloria ejus, hæ divitiæ ejus, quam tamen habet a Deo. Manet in sæculum. Quasi non temporaliter beatus. 1

Psalms 112:9Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.] + 112.9 Qui habitare. CASS., AUG. Exponit, ubi suscitat et erigit, etc., usque ad de mammona iniquitatis per opera misericordiæ. Sterilem. AUG. Scilicet, Saram, id est, Ecclesiam gentilem, quæ prius sterilis fuit, unde per Saram significatur. Eam, inquam, facit habitare in domo, id est, in Ecclesia Judæorum, inter ipsos Judæos, ut in lapide angulari duo parietes conjungantur, et fiat unum ovile. Filiorum. ID. Ex persona quorum hæc dicuntur, etc., usque ad cum sciam me esse sine filiis, et viduam.

Proverbs 15:6Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio.

Isaiah 32:17Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum. + 32.17 Et cultus justitiæ. Ut in silentio oremus, non in plateis, non clamantes, non in multiloquio.

Isaiah 51:8sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 112:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 112:2Psalmorum 112Psalmorum 112:4 →