The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 112 › Psalmorum 112:4

Psalmorum 112:4

Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus. + 112.4 Super cœlos. ID. Apostolos, per quos regnat in gentibus, et est; ideo ad laudes invito, quia super omnes est regnaturus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Unto the upright there ariseth light in the darkness: he is gracious, and full of compassion, and righteous.

In Context

3A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. + 112.3 A solis ortu. AUG. Hic dicit quod ubique debeat laudari. 1

5Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, + 112.5 Quis sicut. CASS. Secundo ipse facit, quod alios monet, ut et facto alios doceat. Quis? Nullus qui per se possit. In altis, etc. Angelis et sanctis: et licet altus, non despicit humiles. 1

Read all of Psalmorum 112

Cross References

Job 11:17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. + 11.17 Et quasi meridianus. Fulgor meridianus in vespere est virtutis renovatio in tentatione. Et cum te consumptum. GREG. Cum et per exteriora mala justus occumbere cœperit, tunc claritas ejus incipit: econtra iniqui lumen est in die hujus vitæ, obscuritas in vespere. Et cum te consumptum. Quia foris cadens intus renovatur, et quo duriora tolerat, certius præmia sperat, et hoc est:

Job 29:3Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris: + 29.3 Quando splendebat lucerna, etc. Lucerna lumen sacræ Scripturæ vocatur. Nunc ergo lucerna super caput Ecclesiæ splendet, quia sacra eloquia tenebras nostræ mentis irradiant. Et ad lumen ejus, etc. Ibid. Ecclesia, etsi alienæ cogitationis occulta non penetrat, quia quasi faciem Dei non cognoscit in nocte, ponit tamen gressus boni operis directo lumine supernæ locutionis.

Proverbs 21:21Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.

Isaiah 58:8Tunc erumpet quasi mane lumen tuum; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. + 58.8 Lumen tuum. Sicut matutina lux solvit tenebras, ita lumen veritatis fugat errores. Justitia. Christus qui omnes justificat, anteibit ad gloriam. Et gloria Domini colliget te, id est suscipiet ad se, qui dixit: Ubi ego sum, illic et minister meus erit Joan. 12..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 112:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 112:3Psalmorum 112Psalmorum 112:5 →