Psalmorum 112:5
Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, + 112.5 Quis sicut. CASS. Secundo ipse facit, quod alios monet, ut et facto alios doceat. Quis? Nullus qui per se possit. In altis, etc. Angelis et sanctis: et licet altus, non despicit humiles. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
A good man sheweth favour, and lendeth: he will guide his affairs with discretion.
In Context
Cross References
Nehemiah 4:13statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus. + 4.13 Statui in loco, etc. Ut agmine, scilicet armatorum circumdati operatores liberius et securius ædificarent. Dispertiti enim sunt gradus fidelium: alii bonis operibus intus ornantes Ecclesiam ædificant: alii armis sacræ lectionis muniti contra impugnantes hæreticos vigilant. Hi religiosa devotione proximos in fidei veritate confortant, illi adversus diaboli vel vitiorum tela necessarium certamen exercent, et ab ovili dominico insidiantes lupos pastorali sollicitudine arcent.
Psalms 37:21Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. 1
Proverbs 12:2Qui bonus est hauriet gratiam a Domino; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.
Proverbs 18:9Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis. + 18.9 Qui mollis et dissolutus. Qui enim cœpta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiæ manum destruentis imitatur.
Proverbs 24:27Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam. + 24.27 Præpara. Præparato opere agrum diligenter exercere, etc., usque ad intus tota virtutum fabrica fame boni crescente destruatur.