The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 112 › Psalmorum 112:6

Psalmorum 112:6

et humilia respicit in cælo et in terra? + 112.6 Humilia. Hi sunt qui dono ejus alti fiunt, et in eis sedet. Respicit, humiles singulos. In terra, sanctos quos ita respicit, sicut e converso odit superbos. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Surely he shall not be moved for ever: the righteous shall be in everlasting remembrance.

In Context

5Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, + 112.5 Quis sicut. CASS. Secundo ipse facit, quod alios monet, ut et facto alios doceat. Quis? Nullus qui per se possit. In altis, etc. Angelis et sanctis: et licet altus, non despicit humiles. 1

7Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: + 112.7 Suscitans a terra: de labore corporis. De stercore, erigitur cui carnis vitia non dominantur. 1

Read all of Psalmorum 112

Cross References

Nehemiah 13:22Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati: et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum. + 13.22 Dixi quoque Levitis ut mundarentur, etc. ID., ibid. Mundari eos a quotidiano operis exercitio necesse est, etc., usque ad oportet ut prius mentem suam et actus purificent ab omni errorum labe.

Psalms 15:5Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi. + 15.5 Pars hæreditatis. AUG. Eligant alii alia, etc., usque ad sed qui Deum eligunt partem. CASS. Vel, Dominus est pars, id est, portio et præmium, hæreditatis meæ, id est, sanctorum. Et pars calicis mei, id est, merces passionis. Hæreditas enim ad gentes, calix ad passionem pertinet, qui bibitus dat resurrectionem. Sed nemo se putet hæredem nisi præclarus. 1

Psalms 62:6Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. + 62.6 Adipe. Ibid. In intestinis. Pinguedo in carne, id est, sapientia, quæ in abscondito et fortitudo spiritus. Levabo manus. Ibid. In Exod. Moyses, dum levaret manus ad Dominum, etc., usque ad pro terrenis operatur, vincitur ab Amalech. 1

Proverbs 10:7Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. + 10.7 Memoria. In hac vita boni bonos, etc., usque ad et ignis eorum non exstinguetur.

Matthew 25:34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: + 25.34 Benedicti Patris. Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam prædestinati estis a constitutione mundi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 112:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 112:5Psalmorum 112Psalmorum 112:7 →