Psalmorum 112:9
Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.] + 112.9 Qui habitare. CASS., AUG. Exponit, ubi suscitat et erigit, etc., usque ad de mammona iniquitatis per opera misericordiæ. Sterilem. AUG. Scilicet, Saram, id est, Ecclesiam gentilem, quæ prius sterilis fuit, unde per Saram significatur. Eam, inquam, facit habitare in domo, id est, in Ecclesia Judæorum, inter ipsos Judæos, ut in lapide angulari duo parietes conjungantur, et fiat unum ovile. Filiorum. ID. Ex persona quorum hæc dicuntur, etc., usque ad cum sciam me esse sine filiis, et viduam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. 1
Cross References
Deuteronomy 15:14sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi.
1 Samuel 2:1[Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos: quia lætata sum in salutari tuo. + 2.1 Dilatatum est. RAB. Quia sermo Dei non est alligatus in pressuris, non in præconibus alligatus. ID. Christo, quem puerum amplectitur senex Simeon et cognoscit magnum dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum Luc. 2.. Si lætatus fuero in salutari Dei, tunc dilatabitur os meum. Per meditationem scilicet verbi Dei, venitur ad elevationem cordis, unde: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatavum est II Cor. 5.. Ex latitudine cordis ministratur sapientia ori.
Psalms 75:10cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ. + 75.10 Cum exsurgeret, id est, cum potens apparebit, qui hic humilis. Vel, cum exsurgeret hic a morte, postea venturus ad judicium. AUG. Quando veniens de cœlo facies auditum, id est, omnibus notum. Virtus judicii exponitur, unde terreni terrentur, et perdita potestate quiescunt; quievit, cum exsurgeret. Mansuetos terræ. ID. Qui mentis pacem habent, non detractantes jugum Dei. 1
Psalms 112:3A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. + 112.3 A solis ortu. AUG. Hic dicit quod ubique debeat laudari. 1
Proverbs 14:24Corona sapientium divitiæ eorum; fatuitas stultorum imprudentia. + 14.24 Fatuitas stultorum. Imprudentia, quasi improvidentia dicitur.