bible.software › Psalmorum › Psalmorum 113 › Psalmorum 113:11
Psalmorum 113:11
Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit. + 113.11 In cœlo. ID., id est, Christo homine, secundum illud: Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians. Vel, in cœlo, CASS. id est, potens super omnes creaturas. Omnia quæcunque voluit fecit. Per quod omnipotens apparet. 1
Vulgata (Latina)
In Context
10super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? + 113.10 Nequando: hoc sæpe impii imputant bonis afflictis. Misericordia. AUG., id est, reparatione. Veritate, id est, promissione impleta. Ubi est Deus. ID. Hoc solent dicere gentes, quæ habent visibiles deos: quia invisibilem Deum colimus. 1
12Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. + 113.12 Simulacra gentium. ID. Tertio, inania simulacra probat, et religio Dei quam sit utilis ostendit. Et est hic perfecta demonstratio in vituperatione et laude. AUG. Ostensa potentia veri Dei ex operibus, transit ad deos gentium visibiles. Argentum. ID. Sed quia Deus hoc fecit, inquit, Opera manuum hominum, hoc venerantur quod inde fecerunt, materiam enim creavit Deus; sed stultitia hominum formam addidit. 1
Read all of Psalmorum 113
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 113:11