The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 114 › Psalmorum 114:3

Psalmorum 114:3

Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, + 114.3 Dolores. CASS. Peccata, unde dolor et mors animæ; vel, æterna, hæc in inferno erit. Pericula inferni. AUG. Suffusus enim carnali voluptate, non animadverti mala me circumdantia. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The sea saw it, and fled: Jordan was driven back.

In Context

2Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo. + 114.2 Et in diebus meis. AUG. Scilicet meæ miseriæ, quos mihi feci peccando, qui sunt pleni laboris et doloris, id est, vetustæ putredinis. Invocabo. Quod non est sine fide; unde Apostolus: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? Rom. 10. Dum ergo ait, invocabunt, notat quod non est otiosus dilector. In quibus, Circumdederunt me, etc. Vel, in diebus salutis, id est tempore plenitudinis; unde: Ecce nunc tempus acceptabile, etc. II Cor. 6.. 1

4et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam. + 114.4 Tribulationem et dolorem. ID. Quasi, illa prius me circumdederunt, sed post inveni tribulationem et dolorem, id est, afflictionem exteriorem esse utilem. 1

Read all of Psalmorum 114

Cross References

Exodus 14:21Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua. + 14.21 Tota nocte, etc. Quia toto tempore hujus vitæ, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spirituali Ægypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum. ISID. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata præterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Ægyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.

Joshua 3:13Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient: quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.

Psalms 77:17Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso. + 77.17 Adhuc peccare. CASS. Adjecerunt, ut inter tot beneficia non crederent: quod ut maximum intelligeretur peccatum, cum Dominus dixit in Evangelio: Spiritus arguet mundum de peccato, exponendo subjunxit: De peccato quidem, quia non credunt in me Joann. 4, 16.. Sicut ergo peccatum dicit ibi, non credere, et hic peccare dicit, non credere. In iram. ID. Non credentes Deum posse difficilia sibi facere, quod gravissimum est apud Deum, sic et nos abluti per baptismum provocamus Deum ad iram. In inaquoso. AUG. Vel, in alia eremo ad litteram, vel potius in se, quia licet pleni utres aquæ de petra, aridæ tamen mentes fuerunt. 1

Psalms 106:9Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. + 106.9 Esurientem. CASS. Scire appetentem, vel non scire appetentem, sed inedia nimia deficientem, sicut contingere solet nimia fame vel infirmitate confecto, ut manducare non appetat, sed nimia inedia deficiat. Sedentes. AUG. Tertia pars, ubi ponitur secunda tentatio, etc., usque ad et nos etiam hoc posse consideremus. 1

Habakkuk 3:8Numquid in fluminibus iratus es, Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? Qui ascendes super equos tuos, et quadrigæ tuæ salvatio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 114:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 114:2Psalmorum 114Psalmorum 114:4 →