The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 115 › Psalmorum 115:2

Psalmorum 115:2

Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. + 115.2 Quid retribuam Domino. ID.? Territus iste respicit infirmitatem suam, et videt non esse præsumendum de se. Ex se enim homo mendax, ut et Petrus, dum præsumpsit, inventus est mendax: sed virtus Dei est, si non credit. Quod videns iste factum in se gratia Dei, subdit, quæ retribuit mihi. Non ait, pro omnibus quæ tribuit. Quæ igitur præcesserunt hominis bona, ut omnium donorum Dei non tributio, sed retributio vocari possit? Quæ præcesserant nisi peccata? Retribuit ergo Deus hominibus bona pro malis, passus pro eis, cum homines retribuunt mala pro bonis. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore should the heathen say, Where is now their God?

In Context

1Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis. + 115.1 Alleluia. Voce laudis congrue prætitulatur hic psalmus, quia in hoc psalmo verba sunt martyrum, qui confessione viguerunt et præmia Dei consecuti sunt. Credidi, etc. CASS. Primo memorantur beneficia Dei, quibus quid dignum redderent cum dubitent, occurrit calix passionis, qui a Deo datur. Secundo, servos se dicunt, et filios ancillæ, id est Ecclesiæ, ibi: O Domine, quia ego, etc. Verus et congruus ordo, prius credere, post loqui: ne nondum credens audeat loqui, sed fidem sequatur confessio. Ne vero confessio viribus hominis detur, dicit proprium hominis quod mendax: quod non facile sciret, nisi excessu mentis ad superna vectus esset. Magnum enim est si quis se imprudentem attendit. Et cum homo nihil boni proprium habeat, quid retribuendum? Credidi. AUG. Non ait: Credidi et locutus sum, quia non tantum credidit cætera quæ fides exigit, sed et simul cum illis credidit, et quod præmium loquendo sperare, et quod pœnam tacendo timere deberet; unde loquendi quidem amor ex præmio immittitur, et necessitas ex pœna indicitur. Propter quod. Non enim perfecte credit, qui quod credit non loquitur; piger est ille servus, vel timidus, sed fidelis: quod accepit, impendit, et lucratur, et ideo intrat in gaudium Domini sui, dicentis: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui Matth. 25.. In excessu meo. Vel, exstasi mea. AUG. Et dicitur hic exstasis, etc., usque ad quod est omnis homo mendax. 1

3Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? + 115.3 Calicem salutaris. ID. Passionem a simili, etc., usque ad quod post dicitur. CASS. Calicem, quia sub mensura bibitur. Unde, Fidelis Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis I Cor. 10.. Salutaris, quia in æternam salutem propitiatur. 1

Read all of Psalmorum 115

Cross References

Numbers 14:15quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant:

2 Kings 19:10Hæc dicite Ezechiæ regi Juda: Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas: Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum.

Psalms 42:4Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. + 42.4 Et introibo. Sicut pontifex ad Sancta sanctorum. CASS. Et introibo. De lætitia finali, pro qua laudat in tribulatione, qui supra tristis erat unde et se confortat. 1

Joel 2:17Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 115:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 115:1Psalmorum 115Psalmorum 115:3 →