The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 115 › Psalmorum 115:3

Psalmorum 115:3

Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? + 115.3 Calicem salutaris. ID. Passionem a simili, etc., usque ad quod post dicitur. CASS. Calicem, quia sub mensura bibitur. Unde, Fidelis Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis I Cor. 10.. Salutaris, quia in æternam salutem propitiatur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But our God is in the heavens: he hath done whatsoever he hath pleased.

In Context

2Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. + 115.2 Quid retribuam Domino. ID.? Territus iste respicit infirmitatem suam, et videt non esse præsumendum de se. Ex se enim homo mendax, ut et Petrus, dum præsumpsit, inventus est mendax: sed virtus Dei est, si non credit. Quod videns iste factum in se gratia Dei, subdit, quæ retribuit mihi. Non ait, pro omnibus quæ tribuit. Quæ igitur præcesserunt hominis bona, ut omnium donorum Dei non tributio, sed retributio vocari possit? Quæ præcesserant nisi peccata? Retribuit ergo Deus hominibus bona pro malis, passus pro eis, cum homines retribuunt mala pro bonis. 1

4Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 1

Read all of Psalmorum 115

Cross References

Job 23:13Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. + 23.13 Ipse enim solus est. Principaliter et immutabiliter. Solus enim per se est, qui omnia agit, in quibus est ipse timendus, non quæ patimur. De cujus immutabilitate subdit: Et nemo avertere. Quia semel fixa judicia mutari nequaquam possunt. Et anima ejus. Ea ipsa vis qua cuncta disponit, anima illius appellatur.

Psalms 68:4Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. + 68.4 Laboravi. AUG. Diu clamavit: Væ vobis! Scribæ et Pharisæi, ut raucus quantum ad illos, quia non est ab eis intellectus. Clamans, etc. CAS. Laborat, cujus votum non impletur. Oculi mei. Ut oculi duorum eum in via non agnoscentium, quibus factum est extra quod erat intra, id est, cæcitas quæ in corde facta est et in oculis. Dixerunt enim: Sperabamus quod redempturus esset Isræl Luc. 24. [AUG]. Sed spem eis reddidit, etc., usque ad quia perditi fuissent. Dum spero. CAS. Causa subditur, præstolor misericordiam, non exoro potentiam. 1

Psalms 123:1Canticum graduum. [Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël, + 123.1 Nisi quia. CASS. Primo sancti martyres memores quanta evaserunt, soli misericordiæ ascribunt; secundo, gratias agunt, quod liberati. 1

Isaiah 46:10Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. + 46.10 Annuntians. Per prophetas, ut cum prædicta implevero per divinationem, id est prophetam prædicentem futura, probem divinitatem meam. Novissimum. Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt I Cor.. 10.. Et alibi: At ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Et Joannes: Filioli, inquit, novissima hora est I Joan. 2.. Consilium: redimendi mundum per Filium, quasi, consilium meum statutum nunc dico, ut cum videritis effectum, sciatis nullum esse Deum nisi qui futura cognovit et fieri præcepit.

Romans 9:19Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit? + 9.19 Quid adhuc. Postquam constat ex voluntate Dei esse, quare inquiritur unde alius sit bonus, alius sit malus? Non est opus, quia talis erit quisque qualem vult Deus esse, et ideo injuste alium damnat, alium salvat: vel quid queritur, id est cur nititur aliquis bene agere, cum nihil possit, nisi quod Deus velit?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 115:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 115:2Psalmorum 115Psalmorum 115:4 →