bible.software › Psalmorum › Psalmorum 115 › Psalmorum 115:6
Psalmorum 115:6
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. + 115.6 O Domine, quia, etc. CASS. Secundo servos se dicunt, et filios Ecclesiæ, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, ne quis hæreticorum martyrium Deo placere putet. O Domine. Admiratur se talia accepisse, qualia Dominus pro mundi redemptione. Et ut augeat admirationem repetit: Ego servus tuus. Filius ancillæ. AUG. Jerusalem cœlestis, liberæ a peccatis, ancillæ justitiæ. Qui autem sunt præter Ecclesiam, non sunt filii ancillæ, etsi servos se dicunt quia habent nomen Christi et martyres, ut hæretici. Filius ancillæ, Non schismaticus. Vel ut ancilla, non sibi, sed Domino; ita et ego in morte mea aliquos tibi parturiam, sicut et in vita. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They have ears, but they hear not: noses have they, but they smell not:
In Context
5Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. + 115.5 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. AUG. Qui prior passus est, dat imitari passiones suas; et ideo: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Emit eam sanguine quem pro eis fudit, ne dubitarent pro eo mori. Hoc ergo pretio comparatus, confitetur conditionem suam: O Domine, quia ego, etc. 1
7O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea: + 115.7 Dirupisti vincula mea. CASS. Virtute martyrii vincula peccatorum rumpuntur, quia omnia sanguine abluuntur. Hic versus tantæ virtutis a quibusdam creditur, ut peccata homini dimittantur, si in fine vitæ trina confessione dicatur. ID. Qui pretiosa. O Domine, tibi sacrificabo; loquens Deo, affirmat, quod supra dixerat. Sacrificabo. AUG., CASS. Et quia dirupisti, tibi sacrificabo, ut gratus, Hostiam laudis. Sic quod: 1
Read all of Psalmorum 115
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 115:6