Psalmorum 115:7
O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea: + 115.7 Dirupisti vincula mea. CASS. Virtute martyrii vincula peccatorum rumpuntur, quia omnia sanguine abluuntur. Hic versus tantæ virtutis a quibusdam creditur, ut peccata homini dimittantur, si in fine vitæ trina confessione dicatur. ID. Qui pretiosa. O Domine, tibi sacrificabo; loquens Deo, affirmat, quod supra dixerat. Sacrificabo. AUG., CASS. Et quia dirupisti, tibi sacrificabo, ut gratus, Hostiam laudis. Sic quod: 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 5:3Cumque surrexissent diluculo Azotii altera die, ecce Dagon jacebat pronus in terra ante arcam Domini: et tulerunt Dagon, et restituerunt eum in locum suum.
Psalms 149:6Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum: + 149.6 Exaltationes. ID. Virtus Dei et potentia prædicatur in gloria sanctorum. In cubilibus, in diversis mansionibus est gloria sanctorum. De quibus Dominus. In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. In gutture. Qui in corde et in lingua non desinunt laudare eum, a quo æterna habent. Gladii. Potestatem verbi Dei accipientes, cum Domino judicabunt, sedentes super duodecim sedes; et tunc vere fiet vindicta et increpatio in populis, tunc reges terræ ligabuntur: unde non sit liberum exire. Et nobiles ferent ferrea vincula, ut gravia ad portandum, et quæ non possunt rumpi: et sic fiet judicium conscriptum, id est ab angelis comprobatum. De quo Apostolus: Nescitis quia angelos judicabimus? I Cor. 6. Et ne putes solos apostolos judicare, addit, gloria hæc, scilicet potestas judicii, est omnibus sanctis ejus, id est perfectis, qui pro Christo omnia terrena reliquerunt. AUG. Exaltationes Dei in gutture. Sic enim lætantur in cubilibus et faucibus, id est in corde et lingua, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed Deo, a quo acceperunt quod sunt, et sperant id quod nondum sunt. 1
1 Corinthians 12:2Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. + 12.2 Scitis. Spiritualia, traditurus priora commemorat, ut sicut fuerunt tunc imago idolorum, ita nunc sint imago Dei.