Psalmorum 115:8
tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. + 115.8 Vota mea reddam. Non ubique, sed, in atriis, id est, in catholica Ecclesia, non hæreticorum. Domus Domini. Quæ sit, ostendit. In conspectu omnis populi. CASS. Publice debet laudari, qui pro omnibus pati voluit, ut plures ædificentur. Vota mea reddam. Meipsum, qui sum imago Dei quæ reddenda est Deo, etc., usque ad et apertius hic nominat Jerusalem. AUG. Sed ne quis putet per Jerusalem Judæos solos significari, qui hoc nomine gloriantur, audiat sequentem Psalmum: Laudate Dominum, omnes gentes. Hæc sunt atria Domini, ille enim populus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They that make them are like unto them; so is every one that trusteth in them.
In Context
9Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus; 1
Cross References
Isaiah 44:9Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
Jeremiah 10:14Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. + 10.14 Stultus. HIER. Stultus comparatione Dei, etc., usque ad omnia enim contraria assumpsit Deus, ut contraria dissolvat. Falsum est. ORIG. Quod ordine suo fingit. Falsum est enim quod conflavit, sicut stultus est omnis homo a scientia, stultum etiam est quod facit. Non est spiritus. HIER. Notandum quod in hoc capite ventus et spiritus uno nomine apud Hebræos appellantur ruah.
Habakkuk 2:18Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta.