The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 116 › Psalmorum 116:1

Psalmorum 116:1

Alleluja. [Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. + 116.1 Alleluia. CASS. Brevis psalmus, omnium primus atomus, id est sine divisione: pro sui enim brevitate non recipit divisionem, sed omnes compendio suæ locutionis superat, et est quasi punctus psalmorum, unde diversæ species formantur. Mira variatio contra tædium salutaria dicere, modo paucis, modo late. Laudate Dominum, omnes gentes. CASS. Ne qui prætereantur de toto orbe. AUG. Et hæc sunt atria illa domus Domini, et ille omnis populus, unde in præcedenti psalmo egit. Non soli Judæi qui sibi illud arrogare conantur dico laudate eum. Et collaudate. CASS. ut sit in unum redacta omnium laudatio quod est catholicæ Ecclesiæ. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I love the LORD, because he hath heard my voice and my supplications.

In Context

2Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum.] + 116.2 Confirmata. CASS. Quia quod per prophetas promisit, adventu Christi complevit; et firmavit misericordiam, ut nunquam moveatur, quia qui dedit, custodit. Manet in æternum. AUG. Sive in eis quæ promisit piis, sive in eis quæ minatur impiis.

Read all of Psalmorum 116

Cross References

Genesis 35:2Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.

1 Samuel 1:26Et ait Anna: Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine: ego sum illa mulier, quæ steti coram te hic orans Dominum.

Psalms 18:1In finem. Psalmus David. + 18.1 In finem. CASS. Psalmus de primo adventu, unde tyrannus cadit, homo absolvitur, hic propheta respicit in finem, id est, Christum, vel in ultima tempora. 1

Psalms 28:6et comminuet eas, tamquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium. 1

Psalms 34:3Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animæ meæ: Salus tua ego sum. + 34.3 Effunde. Me, qui modo sum in obscuro, clarifica ita evidenter, ut concludas et convincas, ne habeant quid oblatrent: et dicas animæ ita, ut omnes sciant quod salus ei; contra hoc, quod illi: Non est salus ipsi in Deo ejus Psal.III. Frameam. AUG. Framea est anima justi. Abundantibus justis, framea effunditur, dum vita coruscat: unde concluditur hostis non habens de nobis male loqui. ID. Prophetia est non optatio, vel hoc de convertendis. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 116:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 116Psalmorum 116:2 →