The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 117 › Psalmorum 117:11

Psalmorum 117:11

Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. + 117.11 Circumdantes, etc. AUG. Quasi reddens causam unde tanta potest superare, dicit quid primo in capite passus sit. 1

Vulgata (Latina)

In Context

10Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. + 117.10 Omnes gentes. CASS. Ecce unde liberat de occulta vel aperta tribulatione, vel non permittendo cadere, vel, a casu revelando. 1

12Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. + 117.12 Circumdederunt me, etc. ID. Quod ab ignorantibus gestum est, mystica subtilitate prædicit Spiritus sanctus. Nescientes Judæi rem omnium fecerunt, et nobis dulciorem, passione Deum, sicut apes dum sibi putant reponere, aliis mel faciunt. Et exarserunt. Vel hoc melius de Ecclesia accipitur. Post passionem namque Domini contra Ecclesiam gentium et Judæi exarserunt sicut ignis in spinis peccatorum. Ea enim, id est peccata, in fideli populo igne persecutionis cremaverunt, cui volentes officere, profecerunt. Quia ultus. Dum conversi, exstincta in eis malitia, populo Christiano sociati sunt; vel, cum in fine judicati, judicium veritatis sine misericordia sensuri sunt. 1

Read all of Psalmorum 117

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 117:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 117:10Psalmorum 117Psalmorum 117:12 →