The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 117 › Psalmorum 117:13

Psalmorum 117:13

Impulsus eversus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me. + 117.13 Impulsus, etc. CASS. Ut quando boni dantur pœnis, ut a fide cadant, et Dominus suscepit. AUG. Quia tam non cadit cui Dominus est fortitudo et laudatio quam non cadit Dominus: illi vero cadunt, qui sibi volunt esse fortitudo et laudatio. Impulsus eversus sum, etc. Postquam ostendit quod liberat non permittendo cadere, ostendit etiam quod liberat a casu relevando. 1

Vulgata (Latina)

In Context

12Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. + 117.12 Circumdederunt me, etc. ID. Quod ab ignorantibus gestum est, mystica subtilitate prædicit Spiritus sanctus. Nescientes Judæi rem omnium fecerunt, et nobis dulciorem, passione Deum, sicut apes dum sibi putant reponere, aliis mel faciunt. Et exarserunt. Vel hoc melius de Ecclesia accipitur. Post passionem namque Domini contra Ecclesiam gentium et Judæi exarserunt sicut ignis in spinis peccatorum. Ea enim, id est peccata, in fideli populo igne persecutionis cremaverunt, cui volentes officere, profecerunt. Quia ultus. Dum conversi, exstincta in eis malitia, populo Christiano sociati sunt; vel, cum in fine judicati, judicium veritatis sine misericordia sensuri sunt. 1

14Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. + 117.14 Factus est mihi in salutem. ID. Non fit, quod non erat sibi; sed illis salus est conversis, quod non erat aversis. 1

Read all of Psalmorum 117

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 117:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 117:12Psalmorum 117Psalmorum 117:14 →