bible.software › Psalmorum › Psalmorum 117 › Psalmorum 117:28
Psalmorum 117:28
Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. + 117.28 Deus meus es tu. Et ut apertius dicamus, istorum verborum hic est sensus: Non sufficiat in terra iste dies festus, quo agnus occisus est: sed constituatur in frequentationibus quousque perveniatur mentibus exaltatis ad interiorem ejus deitatem, ubi laudes cantabimus ita: Deus meus es tu, etc. Itaque, sicut cœpit laudem, ita terminat. 1
Vulgata (Latina)
In Context
27Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris. + 117.27 Constituite diem. AUG. Magni, qui excedunt, qui mente verbum Deum apud Deum contingunt, etc., usque ad id est, ad æterna gaudia attingat. Diem solemnem. In veteri lege Deut. 10. Pascha, Pentecoste, scenophegia, tres præcipuæ solemnitates, in quibus præceptum ut nemo vacuus in conspectu Domini appareret. Vacuus est, qui in se Christum non habet, qui est fundamentum, quod nemo mutare valet. Inde est quod illis tribus solemnitatibus fidelis populus nummum offert manuali oblatione, interiorem significans. In nummo enim nomen et imago regis. Quisque ergo spiritualiter nummum offerat, ut nomen regis, id est Christi, in se habeat, a Christo Christianus dictus; et imaginem, id est animam, lumine vultus ejus insignitam Deo exibeat. Cornu altaris. CASS. Vel per altare intelligitur sacramentum corporis et sanguinis, etc., usque ad non habebit vitam æternam. Vel, altare intelligitur mens hominis; unde in lege præceptum fuit Exod. 27. fieri altare quadrangulum et concavum: ideo quadrangulum, quia mens humana quatuor virtutibus muniri debet, prudentia, justitia, fortitudine, temperantia; eadem debet esse concava ad recipiendum verbum Dei atque ignem dilectionis. Tumor enim infusa repellit; unde in Levitico præceptum est Levit. 1. vesiculam gutturis et plumam projici, quando turtur vel columba offertur. Vesicula inflationem superbiæ significat; plumæ, inanes inquisitiones sublimium; hæc ergo projice, ut sis altare concavum. 1
29Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.] + 117.29 Confitemini Domino. Ab initio quod deseruimus, in finem quo redimus, non est salubrius aliquid, quod delectet, quam laus Dei
Read all of Psalmorum 117
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 117:28