Psalmorum 118:7
Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. 1
8Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque. 1
Cross References
Psalms 54:4a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi. 1
Psalms 54:7Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam? + 54.7 Quis dabit mihi pennas sicut? AUG. Sed in hac infirmitate quid ait? Quis dabit mihi pennas? Vult ad tempus separari a tot scandalis, ne peccata infirmus augeat manens inter ea. Sicut columbæ, etc. Ibid. Non sicut corvo, etc., usque ad sed manere necesse est propter vos, et sic est meritum ex desiderio. CASS. Columba. Vel columba emissa inveniens lutosa ad arcam reversa, sic Christus inveniens lutosa corda Judæorum avolavit ad gentes. 1
Psalms 59:10Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt. + 59.10 Moab olla spei meæ. Ibid. Filiæ male utentes patre, etc., usque ad cum charitas ardet contra ollam iniquitatis. CASS. Moab olla spei meæ. Vel per Moab, etc., usque ad unde spes mihi vitæ est. HIER. Olla, unde: Ollam succensam ego video, etc., usque ad: Ab illo ergo tribulationum olla in Ecclesia ebullit. 1
Isaiah 41:13Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas: ego adjuvi te.