Psalmorum 118:8
Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
It is better to trust in the LORD than to put confidence in man.
In Context
7Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ. 1
9Beth In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. 1
Cross References
Psalms 40:4Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. + 40.4 Dominus opem. CASS. Ne putes beatum requiem hic habere: dolores ei mitigat, et precatur ne hominis infirmitas duris superetur; quasi, lectus quietis sunt hæc bona temporalia: sed Deus facit hæc doloribus plena, ne in eis spes habeatur. Lectum. AUG. Universum enim stratum, id est, mundanam felicitatem provide convertit Deus in angustias. CASS. Hic trepidus ipse misericordiam petit: quia qui se peccasse sciebat, his jure tradi timebat: sed ne famuli Dei his afflicti videantur a Deo deserti, cum ipse Deus pertulit talia; unde dicit: Inimici mei dixerunt. Vel, lectus doloris. AUG. Caro, in qua peccatum, etc., usque ad quando Adam infirmatus est prævaricando. Opem AUG., HIER. In infirmitate carnis, quæ gravat animam. Stratum. AUG. Est aliquod terrenum quod infirmus, etc., usque ad pro domo æternæ habitationis. 1
Psalms 146:3qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum; + 146.3 Et alligat. A similitudine medici, etc., usque ad et Dominus alligat contritiones. HIER. Qualiter Samaritanus ille qui descendebat a Jerusalem in Jericho Luc. 10., quando vidit vulneratum jacentem in itinere, colligavit vulnera ejus. Cæterum de his qui non obtriverunt cor, dicitur per Isaiam: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas Isa. 1, secundum 70.. Alligamenta Dei sunt temporalia sacramenta, quibus interim consolationem habemus; quæ tunc detrahentur cum erit perfecta sanitas. 1
Micah 7:5Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.