The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 119 › Psalmorum 119:2

Psalmorum 119:2

Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. + 119.2 Domine, libera, etc. Cum incipit homo ascendere, id est, cum cogitat proficere, contempto sæculo, soli hærens Deo, incipit pati linguas adversantium, id est detrahentium, et quod gravius quasi consulendo a salute avertentium: has qui non patitur, nondum proficere conatur. Ascensurus ergo primo contra eas precatur: Domine, libera animam meam a labiis iniquis. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Blessed are they that keep his testimonies, and that seek him with the whole heart.

In Context

1Canticum graduum. [Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. + 119.1 Canticum graduum. CASS. Beatitudinem, quam superior psalmus unita varietate cantavit, etc., usque ad his ergo gradibus inoffenso pede mentis ascenditur atque descenditur. AUG. Canticum graduum. Graduum nomen ambiguum apud nos, etc., usque ad et altitudinem deitatis ipsius. Primus gradus, a malis sæculi exire, et universæ vanitati renuntiare. CASS. Initium profectus est carnalia vitia relinquere et Domino supplicare; unde in veteri lege, quando emebatur mancipium gentile, radebantur ungues ejus et capilli tondebantur Deut. 12.. Quia oportet vanitatem quaque exuere, ut Dei obsequio mancipetur. Hic ab renuntiatione sæculi quibusdam gradibus meritorum ad perfectam et æternam pervenitur charitatem, quæ in summo locata est. Ad Dominum cum tribularer. CASS. Primo, ascendere incipiens, quia multos invenit obsidentes, a linguis eorum petit liberari: secundo, de permistione malorum conqueritur, Hei mihi. 1

3Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? + 119.3 Quid detur tibi, etc. CASS. More nimis cogitantis hæsitat, et quærit remedium. Quid tibi detur, aut quid apponatur? Duo verba posuit, dari et apponi; sagittæ dantur in arma, carbones apponuntur quasi in consolationem. 1

Read all of Psalmorum 119

Cross References

Deuteronomy 6:5Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. + 6.5 Diliges Dominum. AUG., lib. I de Doctrina Christiana, c. 26, 27, 28. Charitas non auferetur, etc., usque ad qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitate magis nobis conjuncti sunt. GREG., lib. VII Moral., cap. 10. Diliges Dominum Deum tuum, etc. Per amorem Dei gignitur amor proximi, etc., usque ad in bonis enim non agnoscitur amicus, et in malis non absconditur inimicus. Triplicis naturæ est anima: ideo jubetur diligere tripliciter. Non vult Deus amorem suum partiri, ut simul diligamus Deum, et aurum, vel uxorem, vel filios. Nemo potest duobus dominis servire Matth. 6., ipse super omnia diligendus, ejus dilectio præponitur.

1 Kings 2:3Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus: ut custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris:

2 Chronicles 31:21in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et cæremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo: fecitque, et prosperatus est.

Psalms 105:45Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ: + 105.45 Testamenti. CASS. Causa est, ne Isræl pro debito periret Testamentum Novum, ubi est adventus Domini, qui est Abrahæ promissus. Pœnituit. AUG. Quia mutavit, quod perdituros eos videbatur. CASS. Tunc pœnitet, quando nos pœnitere videt, et talis est nobis quales nos illi. AUG. Nihil quasi repentino consilio facit Deus, sed quod ab æterno præscivit. Sed mutare dicitur, quod secundum rerum causas sequi videretur, aliis causis e contra intervenientibus. Sed et causas, et quid fieret, immutabiliter prævidit. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 119:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 119:1Psalmorum 119Psalmorum 119:3 →