The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 119 › Psalmorum 119:5

Psalmorum 119:5

Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar; + 119.5 Heu mihi. CASS. Secundo de incolatu, et permistione malorum conqueritur. Acceptis sagittis et carbonibus, factus triticum, nondum est in horreo, sed in area ubi multa palea premitur; videns ergo multa mala, quæ ante non viderat clamat: Hei mihi. Nulli homini apparent mali, nisi factus sit bonus; Cum enim crevit herba, et fructum fecit, apparuerunt zizania. Prolongatus. Etsi breve tempus, desiderio nimis longum videtur. Cedar. ID. Filius Ismælis, unde Saraceni descenderunt, qui verius ab Agar dicerentur Agareni: sed a Sara, digniori et libera sibi nomen vindicaverunt, quorum uterque in tabernaculis legitur habitasse. Tabernacula Ismæl recte Cedar dicta sunt: Cedar ad Ismæl pertinet. AUG. Isaac ergo, etc., usque ad si nunc mali a bonis non possunt separari, ferendi sunt. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

O that my ways were directed to keep thy statutes!

In Context

4Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis. + 119.4 Sagittæ. AUG. Verbis Dei sagittatur cor, etc., usque ad ut sit purus locus ædificio Dei. 1

6multum incola fuit anima mea. 1

Read all of Psalmorum 119

Cross References

Psalms 51:10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. + 51.10 Ego autem, etc. Ibid. Quomodo contra eum bonus se habeat. CASS. Hucusque vituperatio illius, hic laus contrariæ partis: ecce perfecta demonstratio. Oliva fructifera. AUG. Populus Dei oliva, unde fracti sunt superbi rami, id est, Judæi, et insertus est oleaster de gentibus. CASS. Oliva fructifera, de cujus germine Dominus Christus effloruit, qui spirituali oleo perunctus est præ consortibus suis. In æternum et in sæculum sæculi. AUG. Quod dixit in æternum, repetit in sæculum sæculi: ut repetendo confirmet, quam fundatus est in amore regni cœlorum. 1

Romans 7:22condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: + 7.22 Secundum interiorem. AMB. Quia caro ex Adam traducitur peccatum in se habet, si anima traduceretur, et in ipsa habitaret peccatum: quia anima Adæ peccavit, si vero anima peccatum in se haberet, homo non se cognosceret.

Hebrews 13:21aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. + 13.21 Faciens, in vobis, etc. Nihil enim boni habere potestis, nisi illo præveniente et subsequente.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 119:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 119:4Psalmorum 119Psalmorum 119:6 →