The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 119 › Psalmorum 119:6

Psalmorum 119:6

multum incola fuit anima mea. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then shall I not be ashamed, when I have respect unto all thy commandments.

In Context

5Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar; + 119.5 Heu mihi. CASS. Secundo de incolatu, et permistione malorum conqueritur. Acceptis sagittis et carbonibus, factus triticum, nondum est in horreo, sed in area ubi multa palea premitur; videns ergo multa mala, quæ ante non viderat clamat: Hei mihi. Nulli homini apparent mali, nisi factus sit bonus; Cum enim crevit herba, et fructum fecit, apparuerunt zizania. Prolongatus. Etsi breve tempus, desiderio nimis longum videtur. Cedar. ID. Filius Ismælis, unde Saraceni descenderunt, qui verius ab Agar dicerentur Agareni: sed a Sara, digniori et libera sibi nomen vindicaverunt, quorum uterque in tabernaculis legitur habitasse. Tabernacula Ismæl recte Cedar dicta sunt: Cedar ad Ismæl pertinet. AUG. Isaac ergo, etc., usque ad si nunc mali a bonis non possunt separari, ferendi sunt. 1

7Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.]

Read all of Psalmorum 119

Cross References

Daniel 12:2Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

James 2:10Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. + 2.10 Quicunque autem. Ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, addit: Quicunque autem, etc. Offendat autem in uno factus est omnium reus. Vere qui in uno offendit est transgressor totius legis, quia qui peccat, contra auctorem legis facit, quem in sua lege negligit, et contra charitatem, quæ est causa et mater totius legis. Hanc sententiam ex simili videamus: Si quis me offenderet, omnes fratres et amicos meos in me offenderet, et quodammodo contra omnes peccaret. Sic qui unum mandatum negligit, cætera, quæ completa videbantur adjuvare, sibi inutilia reddit.

1 John 3:20Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. + 3.20 Quoniam si reprehenderit. Et hoc magnum est quod per dilectionem ita mundas habemus cogitationes, quod Deo eas volumus ostendere: quia etiamsi conscientia accusaret nos intus et vellet latere Deum, quia non bono animo bona nostra faceremus, tamen Deo occultare non possemus, quia major est corde nostro, et novit omnia: valet ergo dilectio quæ nos commendat illi quem latere non possumus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 119:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 119:5Psalmorum 119Psalmorum 119:7 →