Psalmorum 120:5
Dominus custodit te; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam. + 120.5 Dominus custodit. CASS. Secunda pars, ubi quod oraverat affirmat. Et quasi quis quæreret, Quis est ille custos? subdit, Dominus custodit, etc. AUG. Non sine causa est, etc., usque ad dilectio Dei scilicet, et proximi. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Woe is me, that I sojourn in Mesech, that I dwell in the tents of Kedar!
In Context
Cross References
Genesis 10:2Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. + 10.2 Gomer. Hi sunt Galatæ, secundum Josephum, qui Latine Gallogræci dicuntur. Thubal. Iberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italicos suspicentur. Chanaan. Hic obtinuit terram quam Judæi postea possederunt, ejectis Chananæis.
1 Samuel 25:1Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israël, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan. + 25.1 Pharan. RAB. in lib. Reg., tom. 2. Oppidum est in Arabia vicinum Saracenis, qui in solitudine erant: per hoc transierunt filii Isræl, cum de monte Sinai castra movissent. Est autem contra australem plagam, et distat ab Haila contra Orientem itinere dierum trium. In deserto Pharan memorat Scriptura habitasse Ismælem, a quo Ismælitæ, qui nunc Saraceni dicuntur. Legimus et Chodorlaomor percussisse eos qui erant in deserto Pharan.
Isaiah 60:6Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. + 60.6 Camelorum. Camelus animal est gibbosum et oneriferum. Hi sunt divites onus divitiarum et peccatorum gibbum portantes. Dromedarii. Dromedarius vel dromas, utrumque enim dicitur: est enim animal camelo minus, sed velocius, in quo figurantur gentes velociter ad fidem currentes. Madian et Epha. Regiones trans Arabiam camelis et dromedariis abundantes, etc., usque ad quæ per thus figuratur, Domino obtulerunt.
Jeremiah 9:6Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.
Jeremiah 49:28Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. [Hæc dicit Dominus: Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios orientis. + 49.28 Ad Cedar. Hi Agareni sunt, sed usurpato nomine Saraceni vocantur, et habitant per solitudinem totam, de quibus pœta dicit: Lateque vagantes Agi. RAB. Mystice. Cedar, quod interpretatur tenebræ, et Asor, etc., usque ad qui se simulant filios Orientis, cum sint tenebrarum filii.
Ezekiel 27:21Arabia et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuæ: cum agnis, et arietibus, et hædis, venerunt ad te negotiatores tui.