The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 121 › Psalmorum 121:1

Psalmorum 121:1

Canticum graduum. [Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. + 121.1 Canticum graduum. CASS. Tertius gradus. Magnum gaudium; in Ecclesia pura mente versari, atque digne Deo in hac peregrinatione militare: unde suspiramus ad cœlestem Jerusalem, ad quam duabus alis dilectionis levamur. Lætatus sum in his, etc. Primo gaudet se monitum ire ad Jerusalem, ubi sancti securi et cum Domino judicabunt. Secundo, ascensurus optat abundantiam pacis: Rogate quæ ad pacem, etc. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I will lift up mine eyes unto the hills, from whence cometh my help.

In Context

2Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. 1

Read all of Psalmorum 121

Cross References

Psalms 2:6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. + 2.6 Ego autem. CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. Rex. ID. Sic et reges terræ ab eo constituti. Prædicans super Sion, sic et prophetæ, Filius, sic et Isræl, Genui te. Hoc soli Christo. 1

Psalms 120:1Canticum graduum. [Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. + 120.1 Canticum graduum. CASS. Secundus gradus petere divinam defensionem, cui nihil posse obviare monstratur. AUG. Cui enim de mundo exeunti pericula occurrunt, exposcere debet divinum auxilium, etc., usque ad Talis est iste, qui oculos ad Deum levat. CASS. Primo levat oculos et orat: secundo quod oravit affirmat, ostendens virtutem auxilii impetrati. Levavi oculos. ID. Qui quasi inclinatus clamavit, jam respirans, oculos ad intercessores sanctos levat. 1

Isaiah 2:3et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. + 2.3 Domum. ID. Quod ideo dicitur, ut Vetus Testamentum suscipiamus, non secundum Manichæum aliam quam domum Dei Jacob quæramus. Vias suas, quas alii triverunt. Dominus quoque ascendens in montem docebat discipulos suos. Prius ergo discendæ viæ, post ambulandum in semitis. De Sion. HIER. Non de Sina petra, sed de monte Sion, in quo Jerusalem, in qua templum et religio Dei. Dominus quoque in templo docuit quod non oportuit Propheta mori extra Jerusalem. Lex et verbum. Sicut supra, verbum et legem simul posuit, ut principes audirent verbum, legem populus aure perciperet. Qui enim fecerit legem, perveniet ad verbum Dei; exibit lex de verbo quasi de fonte, ut alios irriget.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 121:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 121Psalmorum 121:2 →