Psalmorum 121:4
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini. + 121.4 Testimonium Isræl. AUG. Id est, in quibus cognoscitur quod vere sunt Isræl. Quando enim grana sunt cum paleis, totum palea putatur; sed cum separabuntur, tunc erit testimonium Isræl. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Behold, he that keepeth Israel shall neither slumber nor sleep.
In Context
3Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. 1
Cross References
Psalms 27:1Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. + 27.1 Psalmus huic. Per David aliquando intelligitur caput, id est, Christus; aliquando corpus, id est, Ecclesia; interdum utrumque simul, id est, totus Christus intelligitur, ut hic. CASS. Psalmus tertius, qui breviter de passione et resurrectione. ID. Hic proponitur Christus et si adeo dignus non in se confidere, sed totum a Deo petere; utile exemplum justis. Ad te, Domine. ID. Oratio tempore passionis habita. Ne sileas. Minus est in Hebræo, etc., usque ad et a morte resuscitationem. Ne sileas, etc., et assimilabor, etc. HIER. Ex eo, quod verbum mihi semper unitur, non talis homo sum quales cæteri, qui nascuntur in profundam miseriam sæculi. AUG. Ubi quasi si sileas non cognoscitur verbum tuum. 1
Psalms 127:1Canticum graduum. [Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. + 127.1 Canticum graduum. CASS. Decimus gradus, ut qui caste timet, pro eo omnia ferat, quod nunc expedit Ecclesiæ inter malos. Sæpe expugnaverunt. AUG. Mali, etsi audiunt verbum Dei, etc., usque ad quod tot malos ferant. CASS. Ostendens primo quæ tulerit, consolatur infirmos. Secundo agit de reprobatione persequentium, ibi, Dominus justus. Sæpe expugnaverunt. Quasi: O filii, nolite mirari ad ista, etc., usque ad quia crescit Ecclesia in adversis. 1
Isaiah 27:3Ego Dominus qui servo eam; repente propinabo ei. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam.