The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 121 › Psalmorum 121:5

Psalmorum 121:5

Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. + 121.5 Sedes. ID. Id est justi, in quibus Deus sedet, etc., usque ad caveant ergo sibi omnes interrogandi. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The LORD is thy keeper: the LORD is thy shade upon thy right hand.

In Context

4Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini. + 121.4 Testimonium Isræl. AUG. Id est, in quibus cognoscitur quod vere sunt Isræl. Quando enim grana sunt cum paleis, totum palea putatur; sed cum separabuntur, tunc erit testimonium Isræl. 1

6Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te. + 121.6 Rogate. CASS. Secunda pars, ubi loquitur ad judices, optans eis abundantiam pacis, quam amore fratrum prædicavit. Diligentibus. AUG. Qui amat in alio bonum, quod ipse non potest habere, imputatur ei quasi haberet; unde: Si charitas non habet quod det, det calicem aquæ; et tantum imputatur ei quantum Zachæo multa Matth. 10.. Impar facultas, sed non impar charitas. 1

Read all of Psalmorum 121

Cross References

Exodus 13:21Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. + 13.21 Dominus autem præcedebat eos, etc. ORIG. Cum a te tertiæ diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere. GREG. In igne terror, in nube visionis lene blandimentum. Dies, vita justi; nox, peccatoris. Unde Ephes. 5: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autemlux in Domino, etc. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem; quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad judicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per justitiæ districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum præibat, et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat: quia Christus conversationis suæ exemplo ducatum sequentibus præstans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Christus nubes et columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram; quia nocte lucens, per diem non lucens, ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant Joan. 9.. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est in carne velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno; quia tunc erit magna tribulatio, tanquam ignis lucebit justis, et ardebit injustis.

Psalms 91:1Psalmus cantici, in die sabbati. + 91.1 Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam. 1

Isaiah 4:5Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. + 4.5 Nubem, id est, obumbrationem Spiritus, in prosperis ne eleventur, sicut filiis Isræl nubes in die erat, ignis in nocte. Et fumum, etc. HIER. Unde: Domus impleta est fumo Exod. 13.; et alibi: Qui tangit montes, et fumigant Psal. 103.. Super omnem enim. Plurimi Judæorum, etc., usque ad nos autem ad primum Christi adventum.

Isaiah 32:2Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta. + 32.2 Et erit vir sicut. ID. Quasi diceret: Sic erit tutus in tribulationibus, sicut qui ventum et turbinem fugiens tuto se abscondit loco; et qui fontes purissimos invenit in deserto; qui solis ardorem suum prominenti devitat saxo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 121:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 121:4Psalmorum 121Psalmorum 121:6 →