The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 121 › Psalmorum 121:8

Psalmorum 121:8

Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The LORD shall preserve thy going out and thy coming in from this time forth, and even for evermore.

In Context

7Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. + 121.7 Fiat pax. ID. Charitas est virtus fortis ut mors, etc., usque ad subdit: Propter fratres meos. In turribus. ID. Id est in excelsis tuis. Pauci sunt judices, sed multi ad singulos pertinebunt, quos recipient in æterna tabernacula, et tunc erit abundantia in turribus; Deus autem est tota eorum abundantia, tam recipientium quam receptorum. 1

9Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.] + 121.9 Propter domum Domini Dei. Vel sic legas ut hic versus sit expositio præcedentis. Quasi, loquebar pacem de te, propter proximos et fratres, scilicet: Quæsivi bona tibi propter domum Domini Dei nostri. Sententia horum verborum non mutatur. Tibi. O tu, cœlestis Jerusalem, quia domus Dei es, et ita in hoc quod te diligo, Deum diligo.

Read all of Psalmorum 121

Cross References

Deuteronomy 28:6Benedictus eris tu ingrediens et egrediens. + 28.6 Ingrediens. Ingreditur ille per ostium, qui per fidem catholicam quam juxta voluntatem Dei intus meditatur et tractat: egreditur quando idem coram hominibus ad laudem Dei manifestat.

2 Samuel 5:2Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israël: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris dux super Israël.

Ezra 8:31Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Jerusalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via.

Psalms 131:3Si introiero in tabernaculum domus meæ; si ascendero in lectum strati mei; + 131.3 Si introiero usque donec inveniam locum Domino. Littera suspenditur, et est aposiopesis, ac si diceret: Si hoc vel illud fecero, nunquam de cætero mihi credatur. Quasi juravit David Domino: Si introiero in tabernaculum domus meæ, etc. CASS. Vel ex persona Christi ab illo loco: Si introiero in tabernaculum domus meæ, scilicet, cœlestis habitationis. Tabernaculum est cœlestis habitatio. Si ascendero, etc., ad dexteram Patris, ubi lectus, id est requies et finis laborum. 1

Proverbs 3:6In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 121:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 121:7Psalmorum 121Psalmorum 121:9 →