Psalmorum 122:1
Canticum graduum. [Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis. + 122.1 Canticum graduum. CASS. Quartus gradus, inter quaslibet angustias constanter de Domino esse præsumendum, donec misertus exaudiat. Qui supra ad montes, nunc ad Deum oculos levat. Ad te levavi. ID. Primo vox tribulatorum Deum respicientium, non ad alia patrocinia; secundo, precatur misericordiam contra insultantes. AUG. Ad te levavi. Quo levaret, nisi quo ascendens tendebat? non se attendit iste, ut superbus, qui sibi placet: nam qui sibi displicet, hic talis Deo placet; et cui Deus placet, ipse sibi displicet. Levavi. Ascensus ergo est in affectu, etc., usque ad sed qui peregrinatur et desiderat patriam. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I was glad when they said unto me, Let us go into the house of the LORD.
In Context
Cross References
Psalms 26:8Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. + 26.8 Tibi dixit. CASS. Cor, ratio a te edocta tibi confabulatur de una, non aliud quam doces pertractet. 1
Psalms 84:1In finem, filiis Core. Psalmus. 1
Psalms 121:1Canticum graduum. [Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. + 121.1 Canticum graduum. CASS. Tertius gradus. Magnum gaudium; in Ecclesia pura mente versari, atque digne Deo in hac peregrinatione militare: unde suspiramus ad cœlestem Jerusalem, ad quam duabus alis dilectionis levamur. Lætatus sum in his, etc. Primo gaudet se monitum ire ad Jerusalem, ubi sancti securi et cum Domino judicabunt. Secundo, ascensurus optat abundantiam pacis: Rogate quæ ad pacem, etc. 1
Psalms 124:1Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat + 124.1 Canticum graduum. CASS. Septimus gradus in figura Veteris Testamenti per venturum Christum, reversionem de captivitate, quasi de Babylonia prophetat: unde jam consolatio, et seminatio ut plus metatur. AUG. Redempti sanguine Christi et conversi a captivitate, hæc cantant, dum peregrini, gementes in via. Sion est Jerusalem in angelis æterna, in hominibus captiva. In convertendo. CASS. Primum magnitudo facti, cum magnitudine gaudii ostenditur: secundo precatur conversionem a captivitate adhuc futura, ibi, Converte, Domine. In convertendo. AUG. Vel, cum converterit, etc., usque ad converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut. ID. Non semper ad similitudinem ponitur, sed ad proprietatem, ut hic; unde etiam dicitur: Fecit ut justus, quod vere est, ita facti fiunt isti sicut consolati, id est, gavisi sunt, ut consolationem accipientes in resurrectione Christi, qui præcessit ut consequamur. 1