Psalmorum 122:4
quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 16:34sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.
Exodus 26:33Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. + 26.33 Inseretur autem velum, etc. BED., ubi supra. Quia in æterno consilio Divinitatis erat, etc., usque ad: in die judicii. Intra quod pones arcam testimonii, etc. Intra hoc velum posita est arca testamenti, quia Christus paternorum arcanorum conscius, post passionem et resurrectionem cœlos cœlorum ascendens, sedet ad dexteram Patris. Dividentur. Quia Ecclesia, quæ ex angelis et hominibus constat, partim peregrinatur in infimis, partim regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo cœli, habet ab invicem segregatos.
Exodus 34:23Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.
Deuteronomy 12:11in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum: et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino.
Psalms 81:6Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. + 81.6 Ego dixi. CASS. Quid eis propositum? sed perierunt. Ego dixi: Nescierunt neque intellexerunt; tamen ego dixi. Has promissiones omnes accipiunt, si mandata custodiunt, ut sint filii et Dei: hoc ad justos; vos autem, hoc ad malos. 1