The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 123 › Psalmorum 123:2

Psalmorum 123:2

nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos, + 123.2 Montes in circuitu, id est, angeli, prophetæ, apostoli sunt murus ejus: unde Isaias: Et erit in ea murus, et antemurale Isa. 26.; sed ne in montibus remaneas, addit, et Dominus in circuitu. Ne ergo sit spes in montibus, sed in vertice montium: unde Isaias: Erit in novissimis diebus mons in vertice Isa. 21., etc. Qui confidunt. CASS. Primo asserit, etc., usque ad quia et multi sunt, et unum sunt. Mons Sion. HIER. Christus, in quo fundata est Ecclesia: Mons ille ad litteram, in fine sæculi commovebitur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, as the eyes of servants look unto the hand of their masters, and as the eyes of a maiden unto the hand of her mistress; so our eyes wait upon the LORD our God, until that he have mercy upon us.

In Context

1Canticum graduum. [Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël, + 123.1 Nisi quia. CASS. Primo sancti martyres memores quanta evaserunt, soli misericordiæ ascribunt; secundo, gratias agunt, quod liberati. 1

3forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, + 123.3 Forte vivos deglutissent nos. Vivunt qui sciunt idolum nihil esse. Mortui sunt, qui illud putant aliquid esse. Ergo mortui absorbentur, qui putant malum faciendum quod faciunt; vivi autem, qui quidem sciunt malum esse quod faciunt, sed persecutione superati in societatem transeunt impiorum, et Deo hujus vitæ dulcedinem præferunt, sicut quidam qui timore mortis idolis sacrificaverunt. AUG. Attende etiam quod Petrus, id est Ecclesia, absorbet multos, sed non vivos. Cui dicitur: Macta et manduca. Act. 10. Nullum enim manducat, id est, membris inserit, nisi mactatum, id est, renuntiantem diabolo. Mactatur ergo in malo, sed vivificatur in bono, qui manducatur a Petro. E contra accidit illi quem deglutit diabolus. Virgam peccatorum. AUG. Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum, sed hoc non semper erit, ut hic aperte dicit propheta: et ideo non deficiunt justi, quia sciunt tempus futurum, quo Christus in claritate sua apparens, congregabit ante se omnes gentes, et dividet eas sicut pastor dividit hædos ab ovibus, ovesque ponet a dextris, hædos a sinistris. Sortem. CASS. Id est, justos sorte electos, vel qui sunt sors et hæreditas Dei. 1

Read all of Psalmorum 123

Cross References

Genesis 32:26Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

Joshua 9:23itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna cædens, aquasque comportans in domum Dei mei.

Joshua 10:6Habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque præsidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhæorum, qui habitant in montanis.

2 Chronicles 20:12Deus noster, ergo non judicabis eos? in nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quæ irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.

Psalms 40:1In finem. Psalmus ipsi David. + 40.1 In finem. HIER. Intellectus filiis Core, ut quamvis pauper et passus, etc., usque ad Apostolo dicente: Mihi autem, etc 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 123:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 123:1Psalmorum 123Psalmorum 123:3 →