The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 123 › Psalmorum 123:3

Psalmorum 123:3

forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, + 123.3 Forte vivos deglutissent nos. Vivunt qui sciunt idolum nihil esse. Mortui sunt, qui illud putant aliquid esse. Ergo mortui absorbentur, qui putant malum faciendum quod faciunt; vivi autem, qui quidem sciunt malum esse quod faciunt, sed persecutione superati in societatem transeunt impiorum, et Deo hujus vitæ dulcedinem præferunt, sicut quidam qui timore mortis idolis sacrificaverunt. AUG. Attende etiam quod Petrus, id est Ecclesia, absorbet multos, sed non vivos. Cui dicitur: Macta et manduca. Act. 10. Nullum enim manducat, id est, membris inserit, nisi mactatum, id est, renuntiantem diabolo. Mactatur ergo in malo, sed vivificatur in bono, qui manducatur a Petro. E contra accidit illi quem deglutit diabolus. Virgam peccatorum. AUG. Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum, sed hoc non semper erit, ut hic aperte dicit propheta: et ideo non deficiunt justi, quia sciunt tempus futurum, quo Christus in claritate sua apparens, congregabit ante se omnes gentes, et dividet eas sicut pastor dividit hædos ab ovibus, ovesque ponet a dextris, hædos a sinistris. Sortem. CASS. Id est, justos sorte electos, vel qui sunt sors et hæreditas Dei. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Have mercy upon us, O LORD, have mercy upon us: for we are exceedingly filled with contempt.

In Context

2nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos, + 123.2 Montes in circuitu, id est, angeli, prophetæ, apostoli sunt murus ejus: unde Isaias: Et erit in ea murus, et antemurale Isa. 26.; sed ne in montibus remaneas, addit, et Dominus in circuitu. Ne ergo sit spes in montibus, sed in vertice montium: unde Isaias: Erit in novissimis diebus mons in vertice Isa. 21., etc. Qui confidunt. CASS. Primo asserit, etc., usque ad quia et multi sunt, et unum sunt. Mons Sion. HIER. Christus, in quo fundata est Ecclesia: Mons ille ad litteram, in fine sæculi commovebitur. 1

4forsitan aqua absorbuisset nos; + 123.4 Aqua. AUG. Peccator populus et est a similitudine Ægyptiorum: quæ aqua torrens fluit cum impetu, sed cito transit; unde subdit: torrentem Benefac, Domine. ID. Secunda pars, ubi confirmato populo, precatur quod scit futurum ut bonis prosperitas, malis vindicta veniat. 1

Read all of Psalmorum 123

Cross References

2 Samuel 6:16Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino: et despexit eum in corde suo. + 6.16 Cumque intrasset arcam. ID. Cunctis exsultantibus et ad arcis cœlestis introitum hymnos resonantibus, etc., usque ad quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt, absque boni operis proli diem perpetuæ mortis exspectant.

Nehemiah 4:2et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Judæi faciunt imbecilles? num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et complebunt in una die? numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?

Psalms 4:1In finem, in carminibus. Psalmus David. + 4.1 In finem. AUG. Finis duobus dicitur modis, quando aliquid deficit, vel quando perficitur. Ibid. Canticum lætitiam indicat. Psalmi sunt qui cantantur ad psalterium, quo in magno mysterio usus est Propheta. Psalmus, de moribus ad agendum, ut deserantur falsi dii et vana sæculi; Cantici, quia fit mentio de æterna jucunditate. 1

Psalms 44:14Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis, + 44.14 Omnis gloria. CASS. A gloria sponsæ, ut supra a potestate sponsi. Ab intus. AUG. Vel intrinsecus. Sit ergo eleemosyna in occulto, ubi Deus videt. Vel non in circumcisione manufacta, sicut in veteri lege, sed in spiritualibus. Fimbriis. CASS. Finis vestis significat finem mundi vel hominis. Aureis. Non deauratis, ut supra, sed aureis, quia in fine tota perfectio est, ubi charitas invenitur plena. 1

Psalms 57:1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem. + 57.1 In finem ne disperdas David in tituli, etc. CASS. Monet ne quis Christi regno contradicat. Prima est exprobratio Judæorum, ne similia faciamus. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 123:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 123:2Psalmorum 123Psalmorum 123:4 →