bible.software › Psalmorum › Psalmorum 123 › Psalmorum 123:6
Psalmorum 123:6
Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. + 123.6 Benedictus Dominus. CASS. Secunda pars, ubi sancti gratias agunt quod liberati et quod laqueus contritus. 1
Vulgata (Latina)
In Context
5torrentem pertransivit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. + 123.5 Aquam intolerabilem. AUG. Sine substantia, ut sunt vitia, et peccata, et dulcedo hujus vitæ, etc., usque ad prodigumque filium longa necessitate confectum ad patrem reduceret. Declinantes autem. ID. Pari etiam sententia pereunt, qui declinant jussa principis, et qui opera mala velle contendunt; deficientes, cum cogentibus deficere. Pax super Isræl. AUG. Uno nomine patria hæreditas dicitur quæ est Christus. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, qui pacem supra pacem dabit nobis. 1
7Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus. + 123.7 Anima nostra. AUG. Vel, sicut aliquo faciente strepitum magnum, etc., usque ad quæ est quasi laqueus. Venantium. ID. Venantes sunt persequentes, esca in muscipula, dulcedo hujus vitæ. Laqueus contritus. CASS. Occisis martyribus, non restat dulcedo vitæ, qua possint iterum capi: sed ipsi non simul contriti sunt, imo liberati. Contritus. ID. Quasi diceret: quia ferreus erat; non ruptus, ut stupa, tanta fortitudo passionis, tanta potentia liberantis. PSAMUS CXXIV 1
Read all of Psalmorum 123
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 123:6