Psalmorum 124:4
benefac, Domine, bonis, et rectis corde. + 124.4 Converte, Domine. ID. Secunda pars. Precatur conversionem, quæ futura est, in qua fiet seminatio spe gaudii. ID. Aventus Domini redemptione prædicta, precantur iterum peccata sua dimitti. In generali remissione gaudent, et sibi veniam precantur. Converte, Domine, Captivitatem nostram. ID. Nulla ad litteram in diebus David, sed sub diabolo mundus captivus, etc., usque ad non ideo desistendum, quia qui seminat in lacrymis. THEOD. Austrum Hierosolymam vocat, etc., usque ad ut cogantur, et torrentis instar iter faciant. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then the waters had overwhelmed us, the stream had gone over our soul:
In Context
Cross References
Psalms 18:4Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. + 18.4 Loquelæ. CASS. Publicæ suasiones. Sermones. Communes narrationes. Quorum non. Planius diceret, in quibus non audiantur voces eorum, vel, omnium sermonum audiantur voces eorum: illud idem facit per relativum. AUG. Omnibus linguis primos loqui fecit spiritus, qui omnes gentes in unum erat congregaturus, unus homo tunc omnibus, sic modo unus Christus caput et corpus. 1
Psalms 32:6Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. + 32.6 Verbo. Id est sapientia Dei Patris, Cœli. Apostoli instructi sunt plene, cum eo etiam corporaliter conversando: et post, omnis virtus eorum habita roborata est spiritu Filii, per cœlos firmatos congregat et consolidat in unitate fidei, spei et charitatis. Uter, Ecclesia, in qua est caro mortua. Etiam abyssos, id est, profundos tenebris vitiorum, ponit inter eos, qui sunt thesaurus, unde alios ditat sapientia. AUG. Terra. Cœli non indigent misericordia, etc., usque ad quod operatur. Virtus eorum. Cum inter lupos essent, etc., usque ad licentia. 1
Isaiah 8:7propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus; + 8.7 Aquas fluminis. ID. Exercitum Sennacherib, cujus potentia occupans terram Samariæ inundationi fluminis comparatur.
Isaiah 59:19Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit; + 59.19 Et timebunt qui. Præmonstrata vindicta Dei in Judæos per Romanos, describit fidem gentium, de quatuor partibus mundi venientium, audita prædicatione apostolorum Quasi fluvius. Quia citissime mundum sua prædicatione et fide implevit. Quem Spiritus Domini. ID.. Ad redimendum genus humanum Spiritus sanctus scilicet. Unde: Qui conceptus est de Spiritu sancto. Et, Requiescit supereum Spiritus Domini Isa. 11., etc.