The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 125 › Psalmorum 125:1

Psalmorum 125:1

Canticum graduum. [In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. + 125.1 Canticum graduum Salomonis. CASS. Octavus gradus, etc., usque ad et in se lapide angulari Ecclesiam de duobus parietibus Judæorum et gentium construxit. AUG. Hic additur Salomonis, quia is ædificavit templum, in figura pacifici Christi, qui ædificavit Ecclesiam de duobus parietibus. Ne ergo acciperes illum Salomonem, ait, Nisi Dominus ædificaverit. In hoc spes ponenda, sed in nullo hominum: quia et ille Salomon cecidit qui templum ædificavit. CASS. Primo, monet quomodo ascendentes se habere debeant, scilicet discant quod ædificatio et custodia non nisi a Deo est. Et exaltatio in futuro non est nisi post humiliationem. Secundo, dicit quæ sit hæreditas, et quomodo collecta, ibi, Ecce hæreditas. Nisi Dominus. ID. Quasi diceret: jam venit Jesus, de captivitate reduxit: jam civitas ædificatur Jerusalem; sed discant ascendentes, quod ædificatio et custodia non nisi a Deo, et exaltatio non nisi post humiliationem in futuro; etsi enim læti de gratia Novi Testamenti, tamen in tanto munere non est præsumendum alicui. Domum. AUG. Ad hanc ascendit omnis, qui proficit: cadit ab hac omnis, qui deficit; amando Deum ascendis, amando sæculum cadis. Sunt enim ista cantica amantium, et quodam desiderio sancto flagrantium. Laboraverunt. ID. Omnes in hac ædificatione laborant, qui in Ecclesia prædicant verbum Dei. Civitatem. CASS. De domo ad civitatem transit, ut nec in singulis, nec in minuta collectione fit præsumptio. Et quamvis domus et civitas secundum metaphoram, quæ de diversis inducitur, sint diversa: una tamen est Ecclesia, quam utraque significat. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They that trust in the LORD shall be as mount Zion, which cannot be removed, but abideth for ever.

In Context

2Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis. + 125.2 Ante lucem. AUG. Si surgitis antequam lux surgat; lux est Christus, post quem surgendum est, non ante; ut ille facit, qui se ei præponit: volens hic esse altus, ubi ille humilis fuit: ut et filii Zebedæi: sed resurrectio, id est, exaltatio sequitur sessionem, id est humiliationem, ut lux nostra Christus post mortem surrexit altus. Sederitis. Sessio aliquando significat honorem judicandi, hic autem humiliationem. Manducatis panem doloris. AUG. Manducat panem doloris, qui gemit in hac peregrinatione, id est, in valle plorationis de afflictione se reficit, dicens: Factæ sunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte Psal. 41.. Somnum. CASS. Mortem temporalem, in qua secura pausatio. 1

Read all of Psalmorum 125

Cross References

2 Chronicles 20:20Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera.

Psalms 25:2Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. + 25.2 Proba me. CASS. Id est, prius vires inspice, etc., usque ad non merita, sed misericordiam quæ talem me fecit, attendo. CASS. Proba me. Tu vero, proba in tentationibus, ne quid delicti remaneat, etc., usque ad ne quis de eis murmuret. Ure renes. ID. Igne verbi tui, cor calore spiriritus. Cor pro cogitationibus, renes pro delectationibus. 1

Psalms 27:1Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. + 27.1 Psalmus huic. Per David aliquando intelligitur caput, id est, Christus; aliquando corpus, id est, Ecclesia; interdum utrumque simul, id est, totus Christus intelligitur, ut hic. CASS. Psalmus tertius, qui breviter de passione et resurrectione. ID. Hic proponitur Christus et si adeo dignus non in se confidere, sed totum a Deo petere; utile exemplum justis. Ad te, Domine. ID. Oratio tempore passionis habita. Ne sileas. Minus est in Hebræo, etc., usque ad et a morte resuscitationem. Ne sileas, etc., et assimilabor, etc. HIER. Ex eo, quod verbum mihi semper unitur, non talis homo sum quales cæteri, qui nascuntur in profundam miseriam sæculi. AUG. Ubi quasi si sileas non cognoscitur verbum tuum. 1

Psalms 46:5Elegit nobis hæreditatem suam; speciem Jacob quam dilexit. + 46.5 Elegit nobis, etc. Vel in persona Apostolorum, elegit nobis dare hæreditatem suam, multorum populorum, ut colamus eam, gladio prædicationis corda eorum ferientes, et malitiam destruentes. Hæreditatem. AUG. Cœlestis hæreditas, pulchritudo est Christiani populi, in qua speciosus erit fulgens ut sol, qui nunc est abjectus. Speciem Jacob quam, etc. Id est, similes Jacob vel signatos per Jacob, qui terrena dant pro cœlestibus, ut Jacob fecit, quod fuit gratia Dei, quia eum dilexit, Esau reprobato. 1

Psalms 62:2[Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea ! + 62.2 Deus, Deus meus, ad te de luce, etc. Ibid. Quomodo se habeat in deserto, scilicet sponsa, Deum videre desiderat, quem et laudat, et id amplius agere optat. Deus. Ibid. Communis Deus meus quodam modo specialiori; vide affectum piæ deprecationis per hanc geminationem. De luce. Vel diluculo, quando surrexit Christus, ut tunc laudet eum Ecclesia quando exemplo suæ resurrectionis eam ad surgendum animavit. Vigilo, dummodo dormio, non amans quæ mundi sunt. CASS. Et sitio animo et corpore. De luce. AUG. Non enim vigilares; nisi lux oriretur, quæ te excitaret. Sitivit in te anima mea: et hic caro Deo, dum ab eo quærit hic necessaria. 1

Psalms 62:6Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. + 62.6 Adipe. Ibid. In intestinis. Pinguedo in carne, id est, sapientia, quæ in abscondito et fortitudo spiritus. Levabo manus. Ibid. In Exod. Moyses, dum levaret manus ad Dominum, etc., usque ad pro terrenis operatur, vincitur ab Amalech. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 125:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 125Psalmorum 125:2 →