Psalmorum 125:3
Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus lætantes. + 125.3 Ecce hæreditas. ID. Secundo, quæ hæreditas et quomodo collecta. Quasi diceret, dilecti post somnum surgent. Fructus ventris. AUG. Venter Ecclesiæ, etc., usque ad quia omnes acquisivit per obedientiam passionis, unde postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2.. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 24:10dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium: David quærit malum adversum te?
Psalms 103:14producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra, + 103.14 Servituti hominum. ID. Unde cum liber essem ex omnibus, omnium me feci servum, etc., usque ad quibus præbuit exemplum necessaria sumendi a subditis. In oleo. Unicuique datur Spiritus ad manifestationem: gratia ergo et nitor quidam, etc., usque ad ut exhilaretur facies in oleo. Et panis. Idem est ergo panis et vinum. Panis enim iste et vinum, justitia est, veritas est Christus: et hic et illud lætificat, et confirmat cor. 1
Isaiah 10:5[Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea. + 10.5 Væ Assur. ID. Hucusque contra decem et duas tribus, etc., usque ad et non solum captivavit, sed partim delevit.
Isaiah 27:8In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam; meditatus est in spiritu suo duro per diem æstus.
Revelation 2:10Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. + 2.10 Aliquos ex vobis. Hic patet quod non de uno solo, sed de pluribus intelligatur. Ut tentemini. Id est, ut probemini, vel despecti habeamini a diabolo et membris ejus. Diebus decem. Id est tempore illius belli. Deus enim suos ad bella mittens, Decalogo armat. Vel decem diebus, id est, toto hoc tempore in quo per septem dies contra tria principalia vitia pugnatur, avaritiam, cupiditatem, vanam gloriam.