Psalmorum 126:2
Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, + 126.2 Labores manuum. ID. Et nota quod a pluribus cœpit dicens: Beati: sed quia omnes unum sunt in Christo singulariter, sequitur, Labores manuum tuarum. AUG. Labores fructuum dicit, cum deberet dicere: Fructum laborum; sed quia et labores cum gaudio sumuntur propter spem, et ipsi jucundant, et modo sunt cibus; sed jucundior eorum fructus erit, quando sancti venient cum exsultatione portantes manipulos suos. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 2:9Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ.
Ezra 3:11Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. + 3.11 Et concinebant in hymnis. In organis, scilicet quæ ipse fecit, vel psalmis quos instituit, vel quia David in collocatione arcæ principem fecit ad confitendum Domino, Asaph et fratres ejus, ut Verba Dierum testantur, de quo rursum dicitur: quia filii ejus sub manu ipsius erant prophetantes juxta regem I Paral. 15, 16.. Merito hic cum filii Asaph laudarent et confiterentur Domino per manum David, juxta dispositionem ejus hoc fecisse intelligendi sunt.
Job 8:21donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. + 8.21 Donec impleatur. Non quod post, quod constat: sed non ante, quod dubium hominibus potest videri: quasi, nec ante judicium simplices deserit, nec malos percutere desinit. Impleatur risu os tuum, id est mens gaudio æternæ securitatis, unde: Et labia tua jubilo. Jubilum cum tanta lætitia corde concipitur, quam sermo non explicet, sed tamen os sonet.
Psalms 71:19Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.] 1
Isaiah 35:10Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.]