Psalmorum 126:3
ecce hæreditas Domini, filii; merces, fructus ventris. + 126.3 Uxor tua. CASS. Etsi hoc ad litteram accipi posset, etc., usque ad ad Novum Testamentum pertinet. AUG. Vel per uxorem intelligitur Ecclesia, et dirigitur sermo ad Christum, cum dicitur tua et tui; nec tamen mutatur vox, vel persona propter unitatem capitis et corporis. Unus enim homo Christus, caput est, et corpus, et in capite quisque fidelium hoc habet. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD hath done great things for us; whereof we are glad.
In Context
Cross References
Ezra 7:27Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quæ est in Jerusalem,
Psalms 68:7Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël. + 68.7 Non erubescant. Ibid. Quæ solverit, exponit; hic ostendit quod superius de membris dixerat. AUG. Non erubescant, id est, non dicatur eis: Ubi est Christus vester? vel non prematur Ecclesia, ut filii erubescant. Qui exspectant. CAS. Quod oculis videre non potuerunt prophetæ et justi. Ne ergo aliter eveniat quam Spiritus sanctus per eos prædixit, sequitur: Deus virtutum, cui nihil est impossibile. Deus Isræl. AUG. Ut qui Deitatem ejus intueri possunt, non seducantur infirmitate ejus carnali. 1
Isaiah 11:11Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. + 11.11 Residuum. ID. Apostolus: Reliquiæ salvæ fient. Tradunt enim historiæ quod apostoli toto orbe diffusi prædicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Æthiopia manum daret Deo.
Isaiah 25:9[Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.
Isaiah 52:9Gaudete, et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum; redemit Jerusalem. + 52.9 Gaudete. Primitivam Ecclesiam consolatur, etc., usque ad multitudine gentium et reparata est et multiplicata est.